Charter Document - 03051130
Charter Number: | 03051130 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartularium Prioratus de Gyseburne [Guisborough] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Court Record |
Date: | 1213 - 1214 |
Date type: | Internal, Regnal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Assisa venit recognitura quis advocatus tempore pacis praesentavit ultimam personam quae mortua est ad Ecclesiam de Berningeham cujus advocationem Hugo Bardulf clamat versus Priorem de Giseburne Qui venit et inde vocavit ad warantum Ricardum de Berningeham et ipse Ricardus venit et ei warantizavit et dicit quod non videtur ei quod assisa deberet procedere quia ipse Hugo tulit assisam ultimae praesentationis versus Priorem de Meauton cui ipse postea per concordiam factam inter eos quietum clamavit totum jus et clamium quod habuit in illa advocatione et nichil ad opus suum retinuit Unde videtur quod desicut ipse totum jus suum quietum clamavit quod non possit per hanc assisam aliquid clamare Et Attornatus Hugonis hoc non potuit dedicere et ideo sine die