Charter Document - 03051129
Charter Number: | 03051129 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartularium Prioratus de Gyseburne [Guisborough] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Court Record |
Date: | 1213 - 1214 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Assisa venit recognitura quis advocatus tempore pacis presentavit ultimam personam que mortua est ad Ecclesiam de Berningeham que vacat cujus advocationem Hugo Bardulf clamat versus Priorem de Meauton Qui venit et dicit quod assisa non debet inde fieri quia bene cognoscit quod Walterus Bardulf antecessor ejusdem Hugonis presentavit ultimam personam Willelmum de Ridale nomine set post presentationem illam dedit Canonicis de Meauton bene octo annis postea Ecclesiam de Berningham per cartam suam quam protulit et que testatur quod ipse dedit et concessit Deo et Ecclesie S M et Canonicis de Meauton Ecclesiam de Berningeham cum omnibus pert[] suis infra villam et extra Et attornatus ejusdem Hugonis dicit quod postquam ipse Walterus fecit cartam predictam si ipse illam unquam fecit presentavit ipse eundem Willelmum Concordati sunt et Prior dat j marcam pro licentia concordandi
Markups
Names Markup:
Assisa venit recognitura quis advocatus tempore pacis presentavit ultimam personam que mortua est ad Ecclesiam de Berningeham que vacat cujus advocationem Hugo Bardulf clamat versus Priorem de Meauton Qui venit et dicit quod assisa non debet inde fieri quia bene cognoscit quod Walterus Bardulf antecessor ejusdem Hugonis presentavit ultimam personam Willelmum de Ridale nomine set post presentationem illam dedit Canonicis de Meauton bene octo annis postea Ecclesiam de Berningham per cartam suam quam protulit et que testatur quod ipse dedit et concessit Deo et Ecclesie S M et Canonicis de Meauton Ecclesiam de Berningeham cum omnibus pert[] suis infra villam et extra Et attornatus ejusdem Hugonis dicit quod postquam ipse Walterus fecit cartam predictam si ipse illam unquam fecit presentavit ipse eundem Willelmum Concordati sunt et Prior dat j marcamnumeral pro licentia concordandi