Charter Document - 03051101
Charter Number: | 03051101 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartularium Prioratus de Gyseburne [Guisborough] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Agreement |
Date: | 1222 |
Date type: | Internal, A.D., Feast |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Anno Incarnationis Dominicae mcc vicesimo secundo ad Pascha facta est haec conventio inter Priorem et Can[] de Giseburne ex una parte et Ricardum de Blenkeneshope ex altera Iidem viz Prior et Can[] dimiserunt eidem Ricardo septem bov[] terrae cum omnibus pert[] suis in Engelbi H et T praedicto Ricardo et haer[] suis vel ejus assignato donec inde decem croppas receperint reddendo inde annuatim dictis Priori et Can[] de Giseburne triginta et sex solidos medietatem scil[icet] ad Pentecosten et medietatem ad festum S Martini in yeme Praedictus etiam Ricardus et haeredes sui vel ejus assignatus cui praedictam terram assignaverit inveniet praedictis Priori et Can[] et hominibus suis focalium lizezam et albam candelam quotiens venient apud eos hospitaturi et domus quae jam in praedicta terra sitae sunt reparabunt et sustentabunt et in fine termini praefixi restituent in eodem valore cujus erant quando eas accepit memoratus Ricardus et quicquid de novo in praedicta terra aedificaverit finito termino praefixo simul cum praedicta terra ad jam dictos Priorem et Can[] sine omni emptione revertentur Hanc autem conventionem se fideliter observaturum memoratus Ricardus in manus praedicti Prioris affidavit Et in hujus conventionis testimonium utraque pars sigillum suum huic cyrographo apposuit H[] T[] Willelmo de Bollebi Johanne de Scipton Roberto de Mida Willelmo Coco Uting Marescallo Petro Bruncoste et aliis
Markups
Names Markup:
Anno Incarnationis Dominicae mcc vicesimo secundodate ad Pascha facta est haec conventio inter Priorem et Can[] de Giseburne ex una parte et Ricardum de Blenkeneshope ex altera Iidem viz Prior et Can[] dimiserunt eidem Ricardo septem bov[] terrae cum omnibus pert[] suis in Engelbi H et T praedicto Ricardo et haer[] suis vel ejus assignato donec inde decem croppas receperint reddendo inde annuatim dictis Priori et Can[] de Giseburne triginta et sex solidos medietatem scil[icet] ad Pentecosten et medietatem ad festum S Martini in yeme Praedictus etiam Ricardus et haeredes sui vel ejus assignatus cui praedictam terram assignaverit inveniet praedictis Priori et Can[] et hominibus suis focalium lizezam et albam candelam quotiens venient apud eos hospitaturi et domus quae jam in praedicta terra sitae sunt reparabunt et sustentabunt et in fine termini praefixi restituent in eodem valore cujus erant quando eas accepit memoratus Ricardus et quicquid de novo in praedicta terra aedificaverit finito termino praefixo simul cum praedicta terra ad jam dictos Priorem et Can[] sine omni emptione revertentur Hanc autem conventionem se fideliter observaturum memoratus Ricardus in manus praedicti Prioris affidavit Et in hujus conventionis testimonium utraque pars sigillum suum huic cyrographo apposuit H[] T[] Willelmo de Bollebi Johanne de Scipton Roberto de Mida Willelmo Coco Uting Marescallo Petro Bruncoste et aliis