Charter Document - 03051055
Charter Number: | 03051055 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartularium Prioratus de Gyseburne [Guisborough] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Agreement, Settlement |
Date: | 1292 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Per presens scriptum pateat universis quod cum controversia mota esset inter venerabilem virum Dominum Walterum de Fawcunberge ex parte una et Willelmum Priorem Gyseburne ex altera super disseisina et actionibus liberum tenementum contingentibus et infrascriptis tandem interveniente utriusque partis consensu expresso sopita fuit in hunc modum videlicet quod dictus Dominus Walterus pro se et her[edes] suis recognovit et restituit dicto Priori et Ecclesie sue de Giseburne quinque rodas terre ad Nettelthwaythe in Campo de Mersk tanquam jus et possessionem Ecclesie sue predicte Dictus vero Prior cum consensu Conventus sui remisit dicto Domino Waltero et her[edes] suis totum clamium quod habuit vel habere potuit in semita illa que dicitur Pottersty et in illo clauso quod jam inclusit inter duos parcos juxta Castrum de Skelton et etiam dampna que dictus Prior sustinuit usque in presens ratione stagni molendini predicti Walteri subtus Uppelithum ita quod de cetero dampnum non habeat de eodem Ita tantum quod liceat predicto Priori et succ[essores] ipsius tempore autumpnali decimas suas illius scil[icet] culture que dicitur Capunholmes cariare per medium ejusdem clausi inter parcos absque impedimento vel contradictione qualibet viamque prebebunt et facient ad cariandum dictus Dominus Walterus et heredes sui et homines eorundem Quod si premuniti non fecerint licebit predicto Priori et succ[essores] suis predictum clausum ex utraque parte infringere et viam sibi facere per eundem Pro predicta vero concessione remissione et quieta clamatione Prioris et Conventus predictus Dominus Walterus ex consensu Walteri filii sui et heredis dedit in excambium Deo et B[eate] M[arie] de Gyseburne et predicto Priori et Can[onicis] ibidem Deo servientibus et servituris in lib[eram] pur[am] et perp[etuam] elem[osinam] unam acram terre in Campo de Mersk illam scil[icet] que jacet juxta duas acras et dim[idium] versus austrum quas habent Prior et Conventus juxta Ecclesiam de Mersk Tenendum et Habendum in lib[eram] pur[am] et perp[etuam] elem[osinam] inperp[etuum] Dictus vero Dominus Walterus et heredes sui predictam acram terre predictis Priori et Conventui et Ecclesie sue predicte contra omnes homines warantizabunt acquietabunt et defendent Quod si non fecerint omnes predicte concessiones per Priorem et Conventum facte eisdem extunc tanquam jus Ecclesie sue plenaria restituentur absque contradictione qualibet Et tam dictus Dominus Walterus quam dictus Prior ad invicem mere et spontanee remisserunt omnes actiones ad liberum tenementum qualitercunque pertinentes ab initio mundi usque ad diem confectionis presentis scil[icet] quinto Idus Aprilis Anno Domini MCC nonagesimo secundo In cujus rei testimonium presentis scripti cyrographati parti penes dictos Priorem et Conventum residenti dicti Dominus Walterus et filius suus Walterus et heres sigilla sua apposuerunt Parti vero penes dictum Walterum residenti dictorum Prioris et Conventus sigillum commune Capituli sui est appensum H[iis] T[estibus] Dominis Johanne de Bulmer Johanne de Seton Willelmo de Rosell militibus Roberto Buscell Roberto de Lelum Johanne de Grymet Johanne de Irton Johanne de Redmershill Johanne de Mersk et aliis
Markups
Names Markup:
Per presens scriptum pateat universis quod cum controversia mota esset inter venerabilem virum Dominum Walterum de Fawcunberge ex parte una et Willelmum Priorem Gyseburne ex altera super disseisina et actionibus liberum tenementum contingentibus et infrascriptis tandem interveniente utriusque partis consensu expresso sopita fuit in hunc modum videlicet quod dictus Dominus Walterus pro se et her[edes] suis recognovit et restituit dicto Priori et Ecclesie sue de Giseburne quinque rodas terre ad Nettelthwaythe in Campo de Mersk tanquam jus et possessionem Ecclesie sue predicte Dictus vero Prior cum consensu Conventus sui remisit dicto Domino Waltero et her[edes] suis totum clamium quod habuit vel habere potuit in semita illa que dicitur Pottersty et in illo clauso quod jam inclusit inter duos parcos juxta Castrum de Skelton et etiam dampna que dictus Prior sustinuit usque in presens ratione stagni molendini predicti Walteri subtus Uppelithum ita quod de cetero dampnum non habeat de eodem Ita tantum quod liceat predicto Priori et succ[essores] ipsius tempore autumpnali decimas suas illius scil[icet] culture que dicitur Capunholmes cariare per medium ejusdem clausi inter parcos absque impedimento vel contradictione qualibet viamque prebebunt et facient ad cariandum dictus Dominus Walterus et heredes sui et homines eorundem Quod si premuniti non fecerint licebit predicto Priori et succ[essores] suis predictum clausum ex utraque parte infringere et viam sibi facere per eundem Pro predicta vero concessione remissione et quieta clamatione Prioris et Conventus predictus Dominus Walterus ex consensu Walteri filii sui et heredis dedit in excambium Deo et B[eate] M[arie] de Gyseburne et predicto Priori et Can[onicis] ibidem Deo servientibus et servituris in lib[eram] pur[am] et perp[etuam] elem[osinam] unam acram terre in Campo de Mersk illam scil[icet] que jacet juxta duas acras et dim[idium] versus austrum quas habent Prior et Conventus juxta Ecclesiam de Mersk Tenendum et Habendum in lib[eram] pur[am] et perp[etuam] elem[osinam] inperp[etuum] Dictus vero Dominus Walterus et heredes sui predictam acram terre predictis Priori et Conventui et Ecclesie sue predicte contra omnes homines warantizabunt acquietabunt et defendent Quod si non fecerint omnes predicte concessiones per Priorem et Conventum facte eisdem extunc tanquam jus Ecclesie sue plenaria restituentur absque contradictione qualibet Et tam dictus Dominus Walterus quam dictus Prior ad invicem mere et spontanee remisserunt omnes actiones ad liberum tenementum qualitercunque pertinentes ab initio mundi usque ad diem confectionis presentis scil[icet] quinto Idus Aprilis Anno Domini MCC nonagesimo secundodate In cujus rei testimonium presentis scripti cyrographati parti penes dictos Priorem et Conventum residenti dicti Dominus Walterus et filius suus Walterus et heres sigilla sua apposuerunt Parti vero penes dictum Walterum residenti dictorum Prioris et Conventus sigillum commune Capituli sui est appensum H[iis] T[estibus] Dominis Johanne de Bulmer Johanne de Seton Willelmo de Rosell militibus Roberto Buscell Roberto de Lelum Johanne de Grymet Johanne de Irton Johanne de Redmershill Johanne de Mersk et aliis