Charter Document - 03051018
Charter Number: | 03051018 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartularium Prioratus de Gyseburne [Guisborough] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Final Concord |
Date: | 1231 |
Date type: | Internal, Feast, Regnal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Hec est finalis concordia facta in Curia Domini Regis apud Ebor die Dominica proxima post festum Sancti Petri anno regni Regis Henrici filii Regis Johannis quintodecimo Coram Stephano de Segrave Roberto de Lexintona Ranulfo filio Roberti Briano filio Alani Willelmo de London[] Willelmo de Insula et Magistro Roberto de Scherdelawe Justiciariis Itinerantibus et aliis Domini Regis fidelibus tunc ibi presentibus Inter Michaelem Priorem de Gyseburne querentem per Andream de Ebor positum loco suo [] et Yvonem de Redker impedientem de quadraginta et tribus acris terre cum pert[inentiis] in Redker Unde placitum warantie [carte] sum monitum fuit inter eos in eadem Curia scil[icet] quod predictus Yvo recognovit totam predictam terram cum pert[inentiis] esse jus ipsius Prioris et Ecclesie sue de Gyseburne ut illam quam predictus Prior habet ex dono ipsius Yvonis Habendum et Tenendum eidem Priori et succ[essores] suis et Ecclesie sue de Gyseburne de predicto Yvone et her[edes] suis in lib[eram] pur[am] et perp[etuam] elem[osinam] Et idem Yvo et heredes sui warantizabunt predicto Priori et succ[essores] suis et Ecclesie sue de Gyseburne totam predictam terram cum pert[inentiis] in lib[eram] et pur[am] et perp[etuam] elem[osinam] suam contra omnes gentes inperp[etuum] Et predictus Prior recepit ipsum Yvonem in singulis beneficiis et orationibus que de cetero fient in Ecclesia sua de Gyseburne