Charter Document - 03050996
Charter Number: | 03050996 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartularium Prioratus de Gyseburne [Guisborough] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Final Concord |
Date: | 1234 |
Date type: | Internal, Feast, Regnal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Hec est finalis concordia facta in Curia Domini Regis apud Ebor die Veneris proxima festum Sancti Martini anno regni Regis Henrici filii Regis Johannis decimo nono Coram Rogero Bertram Roberto de Ros Adam de Novo Mercato Willelmo de Ebor Radulpho de Norwyco et Jollano de Nevil Justiciariis Itinerantibus et aliis Domini Regis fidelibus tunc ibi presentibus Inter Michaelem Priorem de Gyseburne querentem per fratrem Andream Can[onicis] positum loco suo [] et Walterum de Sletholm impedientem de uno tofto cum pert[inentiis] in Sletholm Unde placitum warantie sum monitum fuit inter eos in eadem Curia scil[icet] quod predictus Walterus recognovit totum predictum toftum cum pert[inentiis] esse jus ipsius Prioris et Ecclesie sue de Gyseburne ut illud quod idem Prior et Ecclesia predicta habent de dono predicti Walteri Habendum et Tenendum eidem Priori et succ[essores] suis et Ecclesie predicte de predicto Waltero et her[edes] suis in lib[eram] pur[am] et perp[etuam] elem[osinam] inperp[etuum] quietam ab omni seculari servitio et exactione Et predictus Walterus et heredes sui warantizabunt eidem [priori] et succ[essores] suis et Ecclesie predicte totum predictum toftum cum pert[inentiis] in lib[eram] pur[am] et perp[etuam] elem[osinam] suam contra omnes gentes inperp[etuum] Et idem Prior recepit predictum Walt et heredes suos in singulis beneficiis et orationibus que de cetero fient in Ecclesia sua de Gyseburne inperpetuum