Charter Document - 03050987
| Charter Number: | 03050987 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Cartularium Prioratus de Gyseburne [Guisborough] |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Final Concord |
| Date: | 1202 |
| Date type: | Internal, Feast, Regnal |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Hec est finalis concordia facta in Curia Domini Regis apud Eboracum die Martis proxima post festum Sancti Andree anno quarto regni Regis Johannis Coram Domino J[ohanne] Norwicensi Episcopo Hugone Bardolf Magistro Rogero Arundel Johanne de Gestling[e] Willelmo filio Ricardi Justiciariis et aliis fidelibus Domini Regis tunc ibidem presentibus Inter Willelmum Wirfauc de Hilderwel petentem et Priorem de Gyseburne qui vocaverat ad warantum Robertum de Everingham tenentes de tribus carucata terre et tribus bov[atas] terre cum pert[inentiis] in Uggethorp Unde placitum fuit inter eos in prefata Curia scil[icet] quod prefatus Willelmus [remisit] et quietum clamavit de se et her[edibus] suis prefatis Priori et succ[essores] suis inperp[etuum] totum jus et clamium quod habuit in prefatis tribus carucata terre et tribus bov[atas] terre cum pert[inentiis] Et pro hac quieta clamantia fine et concordia prefati Prior et Robertus dederunt prefato Willelmo duodecim marcas argenti
