Charter Document - 03050944
| Charter Number: | 03050944 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Cartularium Prioratus de Gyseburne [Guisborough] |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Agreement |
| Date: | 1254 |
| Date type: | Internal, A.D., Feast |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Notum sit omnibus ad quos presens scriptum pervenerit quod anno gratie MCC quinquagesimo quarto in Crastino Sancti Georgii Martiris apud Uggethorpe ita convenit inter Priorem et Conventum de Gyseburne ex una parte et Priorissam et Conventum de Grendale ex altera quod quandam partem vasti ejusdem manerii que prius erat utrique communis fecerunt dividi per certas divisas in loco scil[icet] qui se extendit in longitudine a valle que vocatur Risumsyc in longum versus austrum ad locum qui vocatur Thorinrigsyc et in latitudine a loco qui vocatur Hulverheved versus orientem usque ad publicam stratam que ducit a villa de Uggethorp usque ad moram Ita quod ex orientali parte predictarum divisarum habebunt predicti Prior et Conventus ratione terre quam habent ex dono Elye de Wardhou unam perticatam latitudinis secundum longitudinem predictarum divisarum Postea vero habebunt predicte Priorissa et Moniales undecim perticatas et dim[idia] in latitudine secundum longitudinem predictarum divisarum Habebunt vero postea predicti Prior et Can[onicis] viginti novem perticatas et dim[idia] in latitudinem secundum predictam longitudinem Postmodo [habebunt] predicte Priorissa et Moniales undecim perticatas et dim[idia] secundum predictam longitudinem Deinde habebunt predicti Prior et Can[onicis] triginta perticatas et dim[idia] secundum predictam longitudinem Et iterum habebunt predicte Priorissa et Moniales undecim perticatas et dim[idia] Postea vero habebunt predicti Prior et Can[onicis] triginta perticatas et dim[idia] secundum predictam longitudinem De reliqua autem terra que remanet infra predictas divisas ex parte occidentali habebunt predicte Priorissa et Moniales quartam partem ex parte orientali Dicti vero Prior et Can[onicis] habebunt totum residuum Terra autem infra predictas divisas contenta includetur fossato communibus sumptibus partium secundum earum portiones Erunt autem due porte una ex orientali parte et alia ex occidentali predicti clausi per quas portas partes liberum ingressum et egressum habebunt ad terras suas colendas infra dictum clausum contentas et ad bladum suum et fena asportanda et ingrediendum et pascendum propriis averiis partium secundum suas portiones Ita quod nullus alius aliquod communionis aut partis infra dictum clausum habere poterit aut exigere Hanc autem formam et partitionem perpetuo fideliter observandam utraque pars in verbo Dei promisit et ad majorem securitatem presenti scripto cyrographato sigillum suum altrinsecus fecit apponi H[iis] T[estibus] Domino Adam de Hiltona Ambrosio de Camera Ricardo de Hotona Rogero de Thokotes Marmedoco de Tweng Johanne de Thokotes Elya de Wardhou Umfrido de Hotona Adam de Lyth et aliis
Markups
Names Markup:
Notum sit omnibus ad quos presens scriptum pervenerit quod anno gratie MCC quinquagesimo quarto in Crastino Sancti Georgii Martirisdate apud Uggethorpe ita convenit inter Priorem et Conventum de Gyseburne ex una parte et Priorissam et Conventum de Grendale ex altera quod quandam partem vasti ejusdem manerii que prius erat utrique communis fecerunt dividi per certas divisas in loco scil[icet] qui se extendit in longitudine a valle que vocatur Risumsyc in longum versus austrum ad locum qui vocatur Thorinrigsyc et in latitudine a loco qui vocatur Hulverheved versus orientem usque ad publicam stratam que ducit a villa de Uggethorp usque ad moram Ita quod ex orientali parte predictarum divisarum habebunt predicti Prior et Conventus ratione terre quam habent ex dono Elye de Wardhou unam perticatam latitudinis secundum longitudinem predictarum divisarum Postea vero habebunt predicte Priorissa et Moniales undecim perticatas et dim[idia] in latitudine secundum longitudinem predictarum divisarum Habebunt vero postea predicti Prior et Can[onicis] viginti novem perticatas et dim[idia] in latitudinem secundum predictam longitudinem Postmodo [habebunt] predicte Priorissa et Moniales undecim perticatas et dim[idia] secundum predictam longitudinem Deinde habebunt predicti Prior et Can[onicis] triginta perticatas et dim[idia] secundum predictam longitudinem Et iterum habebunt predicte Priorissa et Moniales undecim perticatas et dim[idia] Postea vero habebunt predicti Prior et Can[onicis] triginta perticatas et dim[idia] secundum predictam longitudinem De reliqua autem terra que remanet infra predictas divisas ex parte occidentali habebunt predicte Priorissa et Moniales quartam partem ex parte orientali Dicti vero Prior et Can[onicis] habebunt totum residuum Terra autem infra predictas divisas contenta includetur fossato communibus sumptibus partium secundum earum portiones Erunt autem due porte una ex orientali parte et alia ex occidentali predicti clausi per quas portas partes liberum ingressum et egressum habebunt ad terras suas colendas infra dictum clausum contentas et ad bladum suum et fena asportanda et ingrediendum et pascendum propriis averiis partium secundum suas portiones Ita quod nullus alius aliquod communionis aut partis infra dictum clausum habere poterit aut exigere Hanc autem formam et partitionem perpetuo fideliter observandam utraque pars in verbo Dei promisit et ad majorem securitatem presenti scripto cyrographato sigillum suum altrinsecus fecit apponi H[iis] T[estibus] Domino Adam de Hiltona Ambrosio de Camera Ricardo de Hotona Rogero de Thokotes Marmedoco de Tweng Johanne de Thokotes Elya de Wardhou Umfrido de Hotona Adam de Lyth et aliis
