Charter Document - 03050921

Charter Document - 03050921


Charter Number: 03050921
Cartulary Title: Cartularium Prioratus de Gyseburne [Guisborough]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1218
Date type: Internal, Feast, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

Hec est finalis concordia facta in Curia Domini Regis apud Ebor a die Sancti Martini in xv dies anno regni Regis Henrici filii Regis Johannis tertio Coram r[icardo] Dunelm Episcopo Domini Regis Cancellario Roberto de Veteriponte Martino de Pateshyl Clerico Willelmo filio Ricardi Rogero Huscarl Justiciariis Itinerantibus et aliis Domini Regis fidelibus tunc ibi presentibus Inter Henricum filium Cunani petentem et Michaelem Priorem de Gyseburne deforciantem de advocatione Ecclesie de Lyverton Unde assisa ultime presentationis sum monita fuit inter eos in prefata Curia scil[icet] quod predictus Henricus recognovit advocationem predicte Ecclesie de Lyverton esse jus ipsius Prioris et illam remisit et quietam clamavit de se et her[edes] suis ipsi Priori et succ[essores] suis et Ecclesie Sancte Marie de Gyseburne inperp[etuum] Et predictus Prior et Conventus receperunt ipsum Henricum in singulis elemosinis et orationibus que fient de cetero in Ecclesia sua de Gyseburne inperpetuum

Source (click image below to view full size)

Markups

Names Markup:



Hec est finalis concordia facta in Curia Domini Regis apud Ebor a die Sancti Martini in xv dies anno regni Regis Henrici filii Regis Johannis tertiodate Coram r[icardo] Dunelm Episcopo Domini Regis Cancellario Roberto de Veteriponte Martino de Pateshyl Clerico Willelmo filio Ricardi Rogero Huscarl Justiciariis Itinerantibus et aliis Domini Regis fidelibus tunc ibi presentibus Inter Henricum filium Cunani petentem et Michaelem Priorem de Gyseburne deforciantem de advocatione Ecclesie de Lyverton Unde assisa ultime presentationis sum monita fuit inter eos in prefata Curia scil[icet] quod predictus Henricus recognovit advocationem predicte Ecclesie de Lyverton esse jus ipsius Prioris et illam remisit et quietam clamavit de se et her[edes] suis ipsi Priori et succ[essores] suis et Ecclesie Sancte Marie de Gyseburne inperp[etuum] Et predictus Prior et Conventus receperunt ipsum Henricum in singulis elemosinis et orationibus que fient de cetero in Ecclesia sua de Gyseburne inperpetuum