Charter Document - 03050910
| Charter Number: | 03050910 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Cartularium Prioratus de Gyseburne [Guisborough] |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Final Concord |
| Date: | 1234 |
| Date type: | Internal, Feast, Regnal |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Hec est finalis concordia facta in Curia Domini Regis apud Eboracum in octavis Omnium Sanctorum anno regni Regis Henrici filii Regis Johannis decimo nono Coram Rogero Bertram Roberto de Ros Adam de Novo Mercato Willelmo de Eboracum Radulpho de Norwico et Jolano de Nevill Justiciariis Itinerantibus et aliis Domini Regis fidelibus tunc ibi presentibus Inter Jacobum filium Symonis petentem et Rogerum filium Petri de Esington tenentem de una bov[ata] terre cum pert[inentiis] in Lofthus Unde assisa mortis antecessoris sum monita fuit inter eos in eadem Curia scil[icet] quod predictus Jacobus recognovit predictam bov[ata] terre cum pert[inentiis] esse jus ipsius Rogeri Et pro hac recognitione fine et concordia idem Rogerus concessit predicto Jacobo totam predictam bov[ata] terre cum pert[inentiis] Habendam et Tenendam eidem Jacobo et her[edibus] suis de predicto Rogero et her[edibus] suis inperp[tuum] reddendo inde annuatim tres denarios ad duos terminos anni scil[icet] ad Pentecosten tres obolos et ad festum Sancti Martini tres obolos pro omni servitio et exactione
