Charter Document - 03050886

Charter Document - 03050886


Charter Number: 03050886
Cartulary Title: Cartularium Prioratus de Gyseburne [Guisborough]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1278
Date type: Internal, Feast, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

Hec est finalis concordia facta in Curia Domini Regis apud Westmonasterium in crastino Sancti Martini anno regni Regis Edwardi filii Regis Henrici sexto Coram Thome Welond Waltero de Helyum Johanne de Luvetot Rogero de Leyc[estrie] et Willelmo de Burton Justiciariis et aliis Domini Regis fidelibus tunc ibi presentibus Inter Radulphum Priorem de Gyseburne querentem per Thomam de Arsum positum loco suo ad lucrandum vel perdendum et Petrum de Laysingby et Matildem uxorem suam impedientes de uno mes[uagium] uno molendino quatuor toftis quinque bov[atas] et dim[idia] novem acris et tribus rodis terre cum pertinentiis in Lofthus Unde placitum warantie carte sum monitum fuit inter eos in eadem Curia scilicet quod predicti Petrus et Matildis recognoverunt predictum tenenda cum pertinentiis esse jus ipsius Prioris et Ecclesie sue de Gyseburne ut illud quod idem Prior et Ecclesia sue predicta habent ex dono predictorum Petri et Matildis Habendum et Tenendum eidem Priori et successores suis et Ecclesie sue predicte de predicto Petro et Matilde et heredes ipsius Matildis in puram et perpetuum elemosinam libere et quiete ab omni seculari servitio et exactione in perp[etuum] Et predicti Petrus et Matildis et heredes ipsius Matildis warantizabunt acquietabunt et defendent eidem Priori et successores suis et Ecclesie sue predicte predictum tenendum cum pertinentiis ut liberam puram et perpetuum elemosinam suam absque aliquo servitio inde faciendo contra omnes homines inperpetuum Et idem Prior [recepit] predictos Petrum et Matildem et heredes ipsius Matildis in singulis beneficiis et orationibus que de cetero fient in Ecclesia sua predicta inperpetuum

Source (click image below to view full size)