Charter Document - 03050878

Charter Document - 03050878


Charter Number: 03050878
Cartulary Title: Cartularium Prioratus de Gyseburne [Guisborough]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1251
Date type: Internal, Feast, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

Hec est finalis concordia facta in Curia Domini Regis apud Ebor in crastino Animarum anno regni Regis Henrici filii Regis Johannis tricesimo sexto Coram Sylvestro Episcopo Karleolensi Rogero de Thurkelby Hugone Abbate de Seleby Gylberto de Preston et Ada de Hylton Justiciariis Itinerantibus et aliis Domini Regis fidelibus tunc ibi presentibus Inter Matildem filiam Johannis de Lofthus petentem et Johannem Priorem de Gyseburne tenentem de duabus bov[atas] et octo acris terre cum pert[inentiis] in Lofthus Unde assisa mortis antecessoris sum monita fuit inter eos in eadem Curia scil[icet] quod predicta Matildis remisit et quietum clamavit de se et her[edes] suis predicto Priori et succ[essores] suis et Ecclesie sue de Gyseburne totum jus et clamium quod habuit in predicta terra cum pert[inentiis] excepta medietate unius tofti quod est de pert[inentiis] ejusdem terre et quod Johannes pater ipsius Matildis aliquando tenuit de eodem Priore in eadem villa scil[icet] illa medietate que jacet versus occidentem inperp[etuum] Et pro hac remissione quieta clamatione fine et concordia idem Prior concessit predicte Matildi predictam medietatem ejusdem tofti cum pert[inentiis] Habendum et Tenendum eidem Matildi et her[edes] suis de predicto Priore et succ[essores] suis et Ecclesia sua predicta inperp[etuum] reddendo inde per annum duodecim denarios ad duos terminos scil[icet] medietatem ad Pentecosten et alteram medietatem ad festum Sancti Martini pro omni servitio consuetudine et exactione Et predictus Prior et succ[essores] sui warantizabunt predicte Matildi et her[edes] suis predictam medietatem cum pert[inentiis] per predicta servitia contra omnes homines inperpetuum

Source (click image below to view full size)