Charter Document - 03050796
| Charter Number: | 03050796 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Cartularium Prioratus de Gyseburne [Guisborough] |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Final Concord |
| Date: | 1231 |
| Date type: | Internal, Feast, Regnal |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Hec est finalis concordia facta in Curia Domini Regis apud Eboracum die dominica ante festum Sancti Johannis Baptiste anno regni Regis Henrici filii Regis Johannis quinto decimo coram Stephano [] Inter Laurentium de Lyum et Matildem uxorem ejus Emmam et Matildem filias Agnetis petentes et Walterum Pistorem tenentem de quinque acris terre et uno mes[uagium] cum pert[inentiis] in Lyum et Cotum Unde assisa mortis antecessoris sum monita fuit inter eos in eadem Curia scil[icet] quod predictus Walterus recognovit totam predictam terram et mes[uagium] cum pert[inentiis] esse jus ipsarum Matildis Emme et Matildis Et pro hac recognitione fine et concordia idem Laurentius Matildis Emma et Matildis concesserunt predicto Waltero quatuor acras terre et dim[idia] et mes[uagium] cum pert[inentiis] de eadem terra scil[icet] unam rodam terre et dim[idia] super Hou et unam rodam terre et dim[idia] super Crumbaker et unam acram super Likkeberkes et unam rodam super Grenewall et dim[idia] acram in Wetefores versus occidentem et unam rodam et dim[idia] in Wayndale et dim[idia] acram ex occidentali parte de Staynhou et unam rodam et dim[idia] ad le Furthelanges versus occidentem et unam acram et unam rodam ad Cotumbuttes et unam rodam ad Sweiynkeldes versus occidentem Habendam et Tenendam eidem Waltero tota vita sua de predictis Laurentio Matilde Emma et Matilde reddendo inde annuatim duos denarios ad duos terminos anni scil[icet] unum denarios ad festum Sancti Martini et unum denarios ad Pentecosten pro omni servitio Et post decessum ipsius Walteri tota predicta terra et mes[uagium] cum pert[inentiis] revertetur ad predictos Laurentium Matildem Emmam et Matildem et heredes ipsarum Matildis Emme et Matildis quiete inperpetuum
