Charter Document - 03050795
| Charter Number: | 03050795 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Cartularium Prioratus de Gyseburne [Guisborough] |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Final Concord |
| Date: | 1231 |
| Date type: | Internal, Feast, Regnal |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Hec est finalis concordia facta in Curia Domini Regis apud Eboracum in crastino Sancti Johannis Baptiste anno regni Regis Henrici filii Regis Johannis quinto decimo coram Stephano de Segrave Roberto de Lexinton Ranulpho filio Roberti Briano filio Alani Willelmo de London Willelmo de Insula et Magistro Roberto de Scherdelawe Justiciariis Itinerantibus et aliis Domini Regis fidelibus tunc ibi presentibus Inter Radulphum filium Roberti petentem et Stephanum Houtain tenentem de uno tofto cum pert[inentiis] in Cotum Unde assisa mortis antecessoris sum monita fuit inter eos in eadem Curia scil[icet] quod predictus Radulphus remisit et quietum clamavit de se et her[edibus] suis totum jus et clamium quod habuit in toto predicto tofto cum pert[inentiis] inperp[etuum] Et pro hac remissione quieta clamatione et concordia idem Stephanus dedit predicto Radulpho decem solidos sterlingorum
