Charter Document - 03050759

Charter Document - 03050759


Charter Number: 03050759
Cartulary Title: Cartularium Prioratus de Gyseburne [Guisborough]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Lease
Date: 1159 - 1160
Date type: Internal, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

Notum sit omnibus audituris litteras istas quod ego Willelmus filius Rogeri consensu et consilio filii et her[edis] mei Rogeri concessi et tradidi Ecclesie Sancte Marie de Gyseburne totam meam carucatam terre de Lyum cum toftis suis et omnibus ad eam pertinentibus preter salinas et toftum Hugonis Escarbot tenenda de me et her[edibus] meis liberam et quietam ab omnibus servitiis et consuetudinibus et etiam de Danegeld pro quadraginta solidis annuatim solvendis viginti ad Pentechosten et xx at Sanctum Martini Hec pactio servanda est inter nos a sexto anno Henrici Secundi Regis Anglie usque ad viginti annos Hoc termino finito terra mea sicut eam Ecclesie predicte tradidi penitus liberam michi vel heredi meo si interim decessero remanebit Hujus vero carucata terre partem aliquam si mote fuerit querimonia adversus me et Ecclesie prefate adquietare non potuero tantum de firma detrahetur quantum justa estimatio exegerit edificiorum autem que super eandem terram Ecclesia prefata infra supradictum terminum construxerit cum terminus advenerit vel juste estimatio pretii a Willelmo vel herede suo pro eis reddatur vel si ea pretio redimere noluerint ab Ecclesia terra denudabitur Testibus hiis Willelmo filio Normanni de Heselertun et Radulfo fratre ejus Ricardo filio Roaldi Ricardo de Bernaldeby Rogero de Torp coram parochianis

Source (click image below to view full size)

Markups

Names Markup:



Notum sit omnibus audituris litteras istas quod ego Willelmus filius Rogeri consensu et consilio filii et her[edis] mei Rogeri concessi et tradidi Ecclesie Sancte Marie de Gyseburne totam meam carucatam terre de Lyum cum toftis suis et omnibus ad eam pertinentibus preter salinas et toftum Hugonis Escarbot tenenda de me et her[edibus] meis liberam et quietam ab omnibus servitiis et consuetudinibus et etiam de Danegeld pro quadraginta solidis annuatim solvendis viginti ad Pentechosten et xxnumeral at Sanctum Martini Hec pactio servanda est inter nos a sexto anno Henrici Secundi Regis Anglie usque ad viginti annos Hoc termino finito terra mea sicut eam Ecclesie predicte tradidi penitus liberam michi vel heredi meo si interim decessero remanebit Hujus vero carucata terre partem aliquam si mote fuerit querimonia adversus me et Ecclesie prefate adquietare non potuero tantum de firma detrahetur quantum justa estimatio exegerit edificiorum autem que super eandem terram Ecclesia prefata infra supradictum terminum construxerit cum terminus advenerit vel juste estimatio pretii a Willelmo vel herede suo pro eis reddatur vel si ea pretio redimere noluerint ab Ecclesia terra denudabitur Testibus hiis Willelmo filio Normanni de Heselertun et Radulfo fratre ejus Ricardo filio Roaldi Ricardo de Bernaldeby Rogero de Torp coram parochianis