Charter Document - 03050733

Charter Document - 03050733


Charter Number: 03050733
Cartulary Title: Cartularium Prioratus de Gyseburne [Guisborough]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1234
Date type: Internal, Feast, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

Hec est finalis concordia facta in Curia Domini Regis apud Eboracum die Mercurii proximo post festum Sancte Martini anno regni Regis Henrici filii Regis Johannis decimo nono Coram Rogero Bertram Roberto de Ros Adam de Novo Mercato Willelmo de Eboraco Radulpho de Norwyco et Jollano de Nevil Justiciariis Ytinerantibus et aliis Domini Regis fidelibus tunc ibi presentibus Inter Michaelem Priorem de Gyseburne querentem per fratrem Andream Canonicum suum positum loco suo ad lucrandum vel perdendum et Thomam de Wilton impedientem per Willelmum filium Willelmi positum loco suo ad lucrandum vel perdendum de dim[idiam] carucata terre cum pert[inentiis] in Lackenby quam Willelmus filius Rogeri Rogerus filius Alani Robertus Dinewalde et Willelmus Covering tenent in villenag[o] Unde placitum warantie carte sum monitum fuit inter eos in eadem Curia scil[icet] quod predictus Thomas recognovit totam predictam dim[idiam] carucata terre cum pert[inentiis] et cum predictis Willelmo Rogero Roberto et Willelmo et tota sequela ipsorum esse jus ipsius Prioris et Ecclesie sue de Gyseburne ut illa[m] quam idem [prior] et Ecclesia sua de Gyseburne habent de dono predicti Thome Habendam et Tenendam eidem Priori et succ[essorum] suis et Ecclesie predicte de predicto Thoma et her[edes] [suis] in lib[eram] et pur[am] et perp[etuam] elem[osinam] inperp[etuum] quieta ab omni seculari servitio et exactione Et predictus Thomas et heredes sui warantizabunt defendent et adquietabunt eidem Priori et succ[essores] suis et Ecclesie predicte predictam dim[idiam] carucata terre cum pert[inentiis] cum predictis villanis et tota sequela ipsorum ut lib[eram] pur[am] et perp[etuam] elem[osinam] suam contra omnes gentes inperp[etuum] Et idem Prior recepit predictum Thomam et heredes suos in singulis beneficiis et orationibus que de cetero fient in Ecclesia sua de Gyseburne inperp[etuum] Et hec concordia facta fuit presentibus predictis Willelmo Rogero Roberto et Willelmo et cognoscentibus se esse villanos

Source (click image below to view full size)