Charter Document - 03030859
Charter Number: | 03030859 |
---|---|
Cartulary Title: | The Chartulary of Cockersand Abbey of the Premonstratensian Order |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Memorandum |
Date: | 1272 |
Date type: | Internal, Regnal, Feast |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Memorandum quod Anno Regni Regis Henrici filii Regis Johannis lvj In quindecim dies post Purificacionem Beatae Mariae apud Lancastriam portauimus Breve Domini Regis de Racionabilibus diuisis inter Halcton et Lostoc Coram domino Waltero de Helyun Petro de Cestria Johanne de Hoketon et sociis et electa est assisa per assensum nostrum et Thomae le Perpunt Domini de Lostoc apud Halcton post recessum Justiciariorum quam ita conuenit inter partes quod quamcitius potuerint post recessum Justiciariorum de Lancastria accederent apud Halcton et starent iudicio xij legalium electorum in quibus se partes posuerunt et obligauerunt se per instrumenta et penam Et quod ipsi xij certas diuisas inter Lostoc et Halcton ducerent et facerent Et quicquid quod fecerint de diuisis illis et ordinauerint imperpetuum firmiter ab omnibus teneretur Et summonita fuit patria Per Dominum Ranulphum De Daker tunc vicecomitem et ballivos domini Regis ibi apud Halcton scilicet die sancti Augustini Anglorum episcopi Et electi sunt isti duodecim per assensum parcium Dominus Henricus de Lee Adam de Hocwic Dominus Adam de Holand Galfridus de Wrictinton Warinus de Waleton Ricardus de Moston Henricus de Trafford Gilbertus de Haydoc Rogerus de Penleburi Henricus de Tildislee Willelmus de Worthinton Ricardus de Urmistona Isti iurati dicunt quod Diuisae inter Halcton et Lostoc sunt tales scilicet sicut Biscopislache descendit in Buckeschayebroc et ascendendo per Buckessahebroc usque ad capud eius et ab ipso capite sequendo le Moderlache inter terram Juncosam et mussam profundam usque ad carram de Windyatis et sic sequendo ad huc praedictum Moderlache inter carram nemorosam et mussam profundam usque ad capud del Redshahe et ab illo capite recta linea transmeando mussam usque in syketum inter Rumworthe et Suynul
Markups
Names Markup:
Memorandum quod Anno Regni Regis Henrici filii Regis Johannis lvj In quindecim dies post Purificacionem Beatae Mariaedate apud Lancastriam portauimus Breve Domini Regis de Racionabilibus diuisis inter Halcton et Lostoc Coram domino Waltero de Helyun Petro de Cestria Johanne de Hoketon et sociis et electa est assisa per assensum nostrum et Thomae le Perpunt Domini de Lostoc apud Halcton post recessum Justiciariorum quam ita conuenit inter partes quod quamcitius potuerint post recessum Justiciariorum de Lancastria accederent apud Halcton et starent iudicio xijnumeral legalium electorum in quibus se partes posuerunt et obligauerunt se per instrumenta et penam Et quod ipsi xijnumeral certas diuisas inter Lostoc et Halcton ducerent et facerent Et quicquid quod fecerint de diuisis illis et ordinauerint imperpetuum firmiter ab omnibus teneretur Et summonita fuit patria Per Dominum Ranulphum De Daker tunc vicecomitem et ballivos domini Regis ibi apud Halcton scilicet die sancti Augustini Anglorum episcopi Et electi sunt isti duodecim per assensum parcium Dominus Henricus de Lee Adam de Hocwic Dominus Adam de Holand Galfridus de Wrictinton Warinus de Waleton Ricardus de Moston Henricus de Trafford Gilbertus de Haydoc Rogerus de Penleburi Henricus de Tildislee Willelmus de Worthinton Ricardus de Urmistona Isti iurati dicunt quod Diuisae inter Halcton et Lostoc sunt tales scilicet sicut Biscopislache descendit in Buckeschayebroc et ascendendo per Buckessahebroc usque ad capud eius et ab ipso capite sequendo le Moderlache inter terram Juncosam et mussam profundam usque ad carram de Windyatis et sic sequendo ad huc praedictum Moderlache inter carram nemorosam et mussam profundam usque ad capud del Redshahe et ab illo capite recta linea transmeando mussam usque in syketum inter Rumworthe et Suynul