Charter Document - 03030685
Charter Number: | 03030685 |
---|---|
Cartulary Title: | The Chartulary of Cockersand Abbey of the Premonstratensian Order |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Agreement, Settlement |
Date: | 1302 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Noverint universi praesens scriptum visuris vel audituris quod contentio quae mota fuit inter Radulphum de Be[kerstat] et Abbatem de Cokersand Anno Domini mcccij super quadam parte mossae inter Cunscow et cruces et fossatas die confectionis praesentis ultra mossam versus aquilonem levatas de antiqua cruce sub nemore de Symondiswod stante in hunc modum conquievit quod praedictus Radulphus pro se et haeredibus suis concessit remisit et quietum clamavit dictis Abbati et Conventui et eorum successoribus imperpetuum totum jus et clameum quod habuit vel aliquo modo habere potuit in praedicta mossa terra [et] bosco de crucibus et fossatis supradictis versus Conscow et in omni sua parte Et praedicti Abbas et Conventus pro se et successoribus suis concesserunt remiserunt et quietum clamaverunt dicto Radulpho et haeredibus suis totum jus quod habuerunt vel aliquo modo habere poterunt in tota mossa terra et bosco de crucibus et fossatis antedictis versus Bek[erstat] ita quod dictus Radulphus nec haeredes sui nec aliquis alius nomine eorum in praedicta mossa terra et bosco et fossato de crucibus et fossatis supradictis versus Conscow et in omni sua parte nec praedicti Abbas et Conventus vel aliquis alius nomine eorum in dicta mossa de crucibus et fossatis versus Bek[erstat] aliquid juris vel clamii decetero exigere potuerint vel vendicare In cujus rei []
Markups
Names Markup:
Noverint universi praesens scriptum visuris vel audituris quod contentio quae mota fuit inter Radulphum de Be[kerstat] et Abbatem de Cokersand Anno Domini mcccijdate super quadam parte mossae inter Cunscow et cruces et fossatas die confectionis praesentis ultra mossam versus aquilonem levatas de antiqua cruce sub nemore de Symondiswod stante in hunc modum conquievit quod praedictus Radulphus pro se et haeredibus suis concessit remisit et quietum clamavit dictis Abbati et Conventui et eorum successoribus imperpetuum totum jus et clameum quod habuit vel aliquo modo habere potuit in praedicta mossa terra [et] bosco de crucibus et fossatis supradictis versus Conscow et in omni sua parte Et praedicti Abbas et Conventus pro se et successoribus suis concesserunt remiserunt et quietum clamaverunt dicto Radulpho et haeredibus suis totum jus quod habuerunt vel aliquo modo habere poterunt in tota mossa terra et bosco de crucibus et fossatis antedictis versus Bek[erstat] ita quod dictus Radulphus nec haeredes sui nec aliquis alius nomine eorum in praedicta mossa terra et bosco et fossato de crucibus et fossatis supradictis versus Conscow et in omni sua parte nec praedicti Abbas et Conventus vel aliquis alius nomine eorum in dicta mossa de crucibus et fossatis versus Bek[erstat] aliquid juris vel clamii decetero exigere potuerint vel vendicare In cujus rei []