Charter Document - 03029472
Charter Number: | 03029472 |
---|---|
Cartulary Title: | The Chartulary of Cockersand Abbey of the Premonstratensian Order |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Papal |
Charter Type(s): | Mandate |
Date: | 1210 |
Date type: | Internal, Calendar, Papal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Innocencius episcopus servus servorum Dei dilectis filiis abbati sancti Jacobi et subpriori sancti Andree de Norhamton Lincolnensis dioecesis salutem et apostolicam benedictionem Exposita nobis dilectorum filiorum Abbatis et Conventus de Evesham peticio continebat quod cum decimas de Hohum ad eorum ecclesiam de Penwrtham pertinentes longo tempore possederunt sine lite Abbas et Conventus de Cokersand Premonstratensis ordinis Eboracensis dioecesis ipsos eisdem decimis contra justiciam spoliarunt Cum igitur spoliatis injuste restitucionis sit beneficio succurrendum discretioni vestre per apostolica scripta mandamus quatinus ipsis sicut justum fuerit restitutis audiatis causam et appellatione remota fine debito terminetis facientes quod decreveritis per censuram ecclesiasticam firmiter observari Testes autem qui fuerunt nominati si se gratia odio vel timore subtraxerint per censuram eandem appellatione remota cogatis veritatis testimonium perhibere Quod si non omnes hiis exequendis potueritis hiis interesse duo vestrorum ea nihilominus exequantur Datum Laterani iij Kalendas Aprilis pontificatus nostri Anno tercio decimo