Charter Document - 03020655
Charter Number: | 03020655 |
---|---|
Cartulary Title: | The Chartulary of Cockersand Abbey of the Premonstratensian Order |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Final Concord |
Date: | 1269 |
Date type: | Internal, Feast, Regnal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Eboracum in crastino Sancti Jacobi anno regni regis Henrici filii regis Johannis quinquagesimo tercio coram Petro de Brus Gilberto de Preston Waltero de Helyun et Johanne de Oketon Justiciariis itinerantibus et aliis domini regis fidelibus tunc ibi presentibus inter Adam Abbatem de Cokersand petentem et Thomam Magistrum Hospitalis Sancti Leonardi Eboraci tenentem de uno mesuagio cum pertinenciis in Eboraco unde placitum fuit inter eos in eadem curia scilicet quod predictus Abbas remisit et quietum clamavit de se et successoribus suis et ecclesia sua de Cokersand predicto Magistro et successoribus suis et fratribus predicti hospitalis totum jus et clameum quod habuerunt in predicto mesuagio cum pertinenciis inperpetuum Et pro hac remissione quieta clamancia fine et concordia idem magister concessit pro se successoribus suis et fratribus predicti hospitalis quod ipsi decetero reddent singulis annis eidem Abbati et successoribus suis et ecclesie sum predicte novem solidos et sex denarios apud Eboracum ad duos terminos scilicet medietatem ad festum Sancti Martini in hieme et alteram medietatem ad Pentecosten Et si contingat quod predictus magister vel successores sui vel fratres predicti hospitalis in solucione predictorum denariorum ad aliquem terminum defecerint bene licebit eidem Abbati et successoribus suis et ecclesie sue predicte distringere ipsos et omnes alios qui inposterum predictum mesuagium tenuerint per omnia catalla sua in predicto mesuagio inventa usque ad plenam solucionem denariorum qui a retro fuerint de illo termino