Charter Document - 03020641

Charter Document - 03020641


Charter Number: 03020641
Cartulary Title: The Chartulary of Cockersand Abbey of the Premonstratensian Order
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1240
Date type: Internal, Feast, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Eboracum a die sancti Johannis baptiste in tres septimanas Anno regni regis Henrici filii Johannis vicesimo quarto coram Roberto de Lexinton Radulpho de Sulleg Willelmo de Culleworth Jollano de Nevill [] justiciariis Itinerantibus et aliis domini Regis fidelibus tunc ibi presentibus inter Radulphum de Mitton querentem et Ricardum Abbatem de Cokersand deforciantem de advocacione ecclesie de Mitton unde assisa ultime presentacionis sum monita fuit inter eos in eadem curia scilicet quod predictus Radulphus recognovit advocacionem predicte ecclesie esse jus ipsius Abbatis et ecclesie sue de Cokersand ut illam quam idem Abbas et ecclesia sua predicta habent de de dono Roberti de Mitton patris predicti Radulphi cujus heres ipse est habendum et tenendum eidem Abbati et ecclesie sum predicte in liberam puram et perpetuam elemosinam Et pro hac recognitione fine et concordia Idem Abbas concessit predicto Radulpho presentacionem suam ad eandem hac vice salva eidem Abbati et successoribus suis et ecclesie sue predicte advocacione ecclesie predicte post decessum ipsius Clerici qui per predictum Radulphum hac vice fuerit admissus Et preterea recepit predictum Radulphum et heredes suos in singulis beneficiis et orationibus que decetero fient in ecclesia sua de Cokersand inperpetuum

Source (click image below to view full size)