Charter Document - 03020532

Charter Document - 03020532


Charter Number: 03020532
Cartulary Title: The Chartulary of Cockersand Abbey of the Premonstratensian Order
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1246
Date type: Internal, Feast, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Lancastre a die Sancti Michaelis in unum mensem Anno regni regis Henrici filii Johannis xxx coram Rogero de Thurkelby Gilberto de Preston Magistro Simone de Wauton Justiciariis itinerantibus et aliis domini Regis fidelibus inter Henricum Abbatem de Cokersand querentem et Johannem de Haidoc et Agnetem uxorem ejus inpedientes de l acris terre cum pertinenciis in Hoton unde placitum fuit inter eos in eadem curia Scilicet quod predicti Johannes et Agnes uxor ejus recognoverunt predictam terram cum omnibus suis pertinenciis esse jus ipsius Abbatis et ecclesie sue de Cokersand ut illam quam idem Abbas et ecclesia sua predicta habent de dono predictorum Johannis et Agnetis habendum et tenendum eidem Abbati et successoribus suis et ecclesie sue predicte in puram et perpetuam elemosinam liberam et quietam ab omni seculari servicio et exactione inperpetuum Et predictis Johannes et Agnes et heredes ipsius Agnetis warantizabunt acquietabunt et defendent eidem Abbati et successoribus suis et ecclesie sue predicte predictam terram cum pertinenciis ut liberam puram et perpetuam elemosinam suam contra omnes homines inperpetuum Et pro hac recognicione warantia fine et concordia idem Abbas dedit et concessit predictis Johanni et Agneti duas bovatas terre cum pertinenciis in Erthbyry scilicet totam terram cum pertinenciis quam idem Abbas habuit in eadem villa die quo hec concordia facta fuit habendum et tenendum eisdem Johanni et Agneti et heredibus ipsius Agnetis de predicto Abbate et successoribus suis et ecclesia sua predicta inperpetuum reddendo inde per annum unum denarium ad festum Sancti Michaelis et faciendo inde forinsecum servicium quantum ad predictam terram pertinet pro omni servicio et exactione Et idem Abbas et successores sui warantizabunt eisdem Johanni et Agneti et heredibus ipsius Agnetis predictas duas bovatas terre in Erthbyry cum pertinenciis per predicta servicia contra omnes homines inperpetuum Et preterea idem Abbas dedit predictis Johanni et Agneti sex marcas argenti

Source (click image below to view full size)

Markups

Names Markup:




Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Lancastre a die Sancti Michaelis in unum mensem Anno regni regis Henrici filii Johannis xxxdate coram Rogero de Thurkelby Gilberto de Preston Magistro Simone de Wauton Justiciariis itinerantibus et aliis domini Regis fidelibus inter Henricum Abbatem de Cokersand querentem et Johannem de Haidoc et Agnetem uxorem ejus inpedientes de lnumeral acris terre cum pertinenciis in Hoton unde placitum fuit inter eos in eadem curia Scilicet quod predicti Johannes et Agnes uxor ejus recognoverunt predictam terram cum omnibus suis pertinenciis esse jus ipsius Abbatis et ecclesie sue de Cokersand ut illam quam idem Abbas et ecclesia sua predicta habent de dono predictorum Johannis et Agnetis habendum et tenendum eidem Abbati et successoribus suis et ecclesie sue predicte in puram et perpetuam elemosinam liberam et quietam ab omni seculari servicio et exactione inperpetuum Et predictis Johannes et Agnes et heredes ipsius Agnetis warantizabunt acquietabunt et defendent eidem Abbati et successoribus suis et ecclesie sue predicte predictam terram cum pertinenciis ut liberam puram et perpetuam elemosinam suam contra omnes homines inperpetuum Et pro hac recognicione warantia fine et concordia idem Abbas dedit et concessit predictis Johanni et Agneti duas bovatas terre cum pertinenciis in Erthbyry scilicet totam terram cum pertinenciis quam idem Abbas habuit in eadem villa die quo hec concordia facta fuit habendum et tenendum eisdem Johanni et Agneti et heredibus ipsius Agnetis de predicto Abbate et successoribus suis et ecclesia sua predicta inperpetuum reddendo inde per annum unum denarium ad festum Sancti Michaelis et faciendo inde forinsecum servicium quantum ad predictam terram pertinet pro omni servicio et exactione Et idem Abbas et successores sui warantizabunt eisdem Johanni et Agneti et heredibus ipsius Agnetis predictas duas bovatas terre in Erthbyry cum pertinenciis per predicta servicia contra omnes homines inperpetuum Et preterea idem Abbas dedit predictis Johanni et Agneti sex marcas argenti