Charter Document - 03020477

Charter Document - 03020477


Charter Number: 03020477
Cartulary Title: The Chartulary of Cockersand Abbey of the Premonstratensian Order
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement, Settlement
Date: 1237
Date type: Internal, A.D., Feast
Resource Link(s):

Charter:

Universis Christi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit Thomas Archidiaconus Cestrie et dominus Rogerus Brixand supprior sancte Werburge Cestrie et Johannes Officialis ejusdem Archidiaconi salutem in Domino Noverit universitas vestra quod cum controversia verteretur inter Abbatem et Conventum Evesamie ex una parte et abbatem et Conventum de Cokersand ex altera super decimis feni de dominicis pratis predictorum abbatis et Conventus de Cokersand sitis infra limites parochie ecclesie de Penwortham tandem ut arbitrium quis eorum majus jus in predictis decimis habet a nobis susciperent ambo in nos compromiserunt Die vero statuto quo predictis arbitrium a nobis suscipere debuissent Abbas et Conventus Eveshamie per fratrem Thomam monachum ac procuratorem suum comparuerunt qui quandam compositionem inter eos coram judicibus delegatis apud Norhamton tempore bone memorie Innocencii pape factam ostendit Qua ab Abbate et Conventu de Cokersand audita intellexerunt predicti abbas et Conventus de Cokersand predictas decimas ad ecclesiam de Penwortham spectare et ideo predicto procuratori abbatis et Conventus Eveshamie plenam seisinam de predictis decimis fecerunt Idem vero procurator legitimo constitutus tam ad agendum quam componendum de auctoritate et assensu abbatis et Conventus sui totam decimam feni de pratis habitis vel inposterum assartando habenda de dominico ab abbate et Conventu de Cokersand habito eo tempore quo ista composicio facta fuit predictis abbati et Conventui de Cokersand ad perpetuam firmam pro iiii solidis annuatim ecclesie de Penwortham persolvendis tradidit videlicet ad Pascha duos solidos et ad Assumpcionem Beate Marie duos solidos Si vero predicti abbas et Conventus de Cokersand de aliqua terra aliquo tempore ad culturam redacta inposterum pratum fecerint non obstante ista composicione de eodem prato ecclesie de Penwortham plenam decimam persolvent facta est autem hec compositio Anno incarnacionis Dominice millesimo ccxxxvij die veneris proxima post purificationem beate Marie in majori ecclesia Sancti Johannis Cestrie Nos autem in testimonium composicionis sigilla nostra huic scripto apposuimus una cum sigillis Capituli Eveshamie et Capituli de Cokersand

Source (click image below to view full size)

Markups

Names Markup:



Universis Christi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit Thomas Archidiaconus Cestrie et dominus Rogerus Brixand supprior sancte Werburge Cestrie et Johannes Officialis ejusdem Archidiaconi salutem in Domino Noverit universitas vestra quod cum controversia verteretur inter Abbatem et Conventum Evesamie ex una parte et abbatem et Conventum de Cokersand ex altera super decimis feni de dominicis pratis predictorum abbatis et Conventus de Cokersand sitis infra limites parochie ecclesie de Penwortham tandem ut arbitrium quis eorum majus jus in predictis decimis habet a nobis susciperent ambo in nos compromiserunt Die vero statuto quo predictis arbitrium a nobis suscipere debuissent Abbas et Conventus Eveshamie per fratrem Thomam monachum ac procuratorem suum comparuerunt qui quandam compositionem inter eos coram judicibus delegatis apud Norhamton tempore bone memorie Innocencii pape factam ostendit Qua ab Abbate et Conventu de Cokersand audita intellexerunt predicti abbas et Conventus de Cokersand predictas decimas ad ecclesiam de Penwortham spectare et ideo predicto procuratori abbatis et Conventus Eveshamie plenam seisinam de predictis decimis fecerunt Idem vero procurator legitimo constitutus tam ad agendum quam componendum de auctoritate et assensu abbatis et Conventus sui totam decimam feni de pratis habitis vel inposterum assartando habenda de dominico ab abbate et Conventu de Cokersand habito eo tempore quo ista composicio facta fuit predictis abbati et Conventui de Cokersand ad perpetuam firmam pro iiii solidis annuatim ecclesie de Penwortham persolvendis tradidit videlicet ad Pascha duos solidos et ad Assumpcionem Beate Marie duos solidos Si vero predicti abbas et Conventus de Cokersand de aliqua terra aliquo tempore ad culturam redacta inposterum pratum fecerint non obstante ista composicione de eodem prato ecclesie de Penwortham plenam decimam persolvent facta est autem hec compositio Anno incarnacionis Dominice millesimo ccxxxvij die veneris proxima post purificationem beate Mariedate in majori ecclesia Sancti Johannis Cestrie Nos autem in testimonium composicionis sigilla nostra huic scripto apposuimus una cum sigillis Capituli Eveshamie et Capituli de Cokersand