Charter Document - 03020476
Charter Number: | 03020476 |
---|---|
Cartulary Title: | The Chartulary of Cockersand Abbey of the Premonstratensian Order |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Appointment |
Date: | 1272 |
Date type: | Internal, A.D., Feast |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Prior Malmesburiae judex sive executor a domino papa deputatus venerabilibus viris et discretis de Alincestre et de Stodlee prioribus et praecentoribus salutem in domino In causis seu negociis nobis a domino papa commissis per litteram apostolicam Ea quae de bonis In majori forma quae vertuntur seu verti sperantur inter religiosos viros abbatem et Conventum Eveshamenses actores ex parte una et religiosos viros Abbatem et Conventum de Cokersand et Priorem et Conventum Dunelmenses reos ex altera vobis vices nostras sub alternacione committimus diffinitivis sentenciis nobis reservatis Ita quod si non omnes interfueritis duo vel unus vestrorum quos vel quem praesentes vel praesentem esse contigerit in causis seu negociis procedant vel procedat memoratis Idem partibus significamus Datum Malmesburiae in crastino Nativitatis beatae virginis Anno domini mcclxxij
Markups
Names Markup:
Prior Malmesburiae judex sive executor a domino papa deputatus venerabilibus viris et discretis de Alincestre et de Stodlee prioribus et praecentoribus salutem in domino In causis seu negociis nobis a domino papa commissis per litteram apostolicam Ea quae de bonis In majori forma quae vertuntur seu verti sperantur inter religiosos viros abbatem et Conventum Eveshamenses actores ex parte una et religiosos viros Abbatem et Conventum de Cokersand et Priorem et Conventum Dunelmenses reos ex altera vobis vices nostras sub alternacione committimus diffinitivis sentenciis nobis reservatis Ita quod si non omnes interfueritis duo vel unus vestrorum quos vel quem praesentes vel praesentem esse contigerit in causis seu negociis procedant vel procedat memoratis Idem partibus significamus Datum Malmesburiae in crastino Nativitatis beatae virginis Anno domini mcclxxijdate