Charter Document - 03020468

Charter Document - 03020468


Charter Number: 03020468
Cartulary Title: The Chartulary of Cockersand Abbey of the Premonstratensian Order
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement, Settlement
Date: 1242
Date type: Internal, A.D., Feast
Resource Link(s):

Charter:

Notum sit omnibus tam praesentibus quam futuris quod anno Domini mccxlij Die dominica proxima post purificationem Beatae Mariae super quaestionibus motis inter Abbatem et Conventum de Leycestre ex una parte et Abbatem et Conventum de Cokersand ex altera ita Convenit videlicet quod cum Abbas et Conventus de Leycestre Abbatem et Conventum de Cokersand Coram Decano Notingham auctoritate domini Octob[rii] Legati Judice dato super admissionem parochianorum suorum ad confessiones et communiones et super peticionem pannagii habend liberi in bosco de Forton dicti Abbas et Conventus de Cokersand non recipient aliquem vel aliquam de parochia de Cokerham qui habent certa domicilia vel domum mutuatam vel locatam vel uxorem ad confessiones et communiones vel ad alia sacramenta Ceteri vero qui sunt de propria familia sua secundum privilegium suum admittantur Convenit etiam inter eos quod si porci Abbatis et Conventus de Leycestre intraverint in bosco Abbatis et Conventus de Cokersand scilicet in bosco de Forton Ter sine causacione debent deliberari Et si saepius fuerint capti per legem terrae debent deliberari Item dicti Abbas et Conventus de Cokersand dictis Abbati et Conventui de Leycestre decimas pannagii sui de bosco suo de Forton persolvent sine contradictione inperpetuum Abbas vero et Conventus de Leicestre ad instanciam et petitionem Domini w[illelmi] de Lancastre prostrationem duarum domorum et litem pro illa prostracione et remensurationem pasturae inter Wrangepul et Pylin et petitionem testamenti Henrici de Granatorio Abbati et Conventui de Cokersand benigne remiserunt Decimae de Holout et de Styhurst abbati et conventui de Cokersand inperpetuum remanebunt Praeterea ex parte abbatis et Conventus de Kokersand propositum fuit contra abbatem et Conventum de Leircestre quod levaverunt unum molendinum ad aquam et quoddam stagnum ad nocumentum liberae communae suae de Gairstang et quod frussaverunt xl acras in praedicta communa Dicti abbas et Conventus de Kokersand brevibus portatis super molendinum et stagnum et frissuram xl acrarum et juri quod habuerunt et habere potuerunt penitus renunciarunt utriusque partis periculum in se suscipientibus de omnibus brevibus portatis tam ad bancum domini Regis quam ad Comitatum Lancastriae et se ipsos adquietantibus In hujus rei testimonium utraque pars alteri parti cirographo quam hinc inde habent sigilla sua apposuit Hiis testibus

Source (click image below to view full size)

Markups

Names Markup:




Notum sit omnibus tam praesentibus quam futuris quod anno Domini mccxlij Die dominica proxima post purificationem Beatae Mariaedate super quaestionibus motis inter Abbatem et Conventum de Leycestre ex una parte et Abbatem et Conventum de Cokersand ex altera ita Convenit videlicet quod cum Abbas et Conventus de Leycestre Abbatem et Conventum de Cokersand Coram Decano Notingham auctoritate domini Octob[rii] Legati Judice dato super admissionem parochianorum suorum ad confessiones et communiones et super peticionem pannagii habend liberi in bosco de Forton dicti Abbas et Conventus de Cokersand non recipient aliquem vel aliquam de parochia de Cokerham qui habent certa domicilia vel domum mutuatam vel locatam vel uxorem ad confessiones et communiones vel ad alia sacramenta Ceteri vero qui sunt de propria familia sua secundum privilegium suum admittantur Convenit etiam inter eos quod si porci Abbatis et Conventus de Leycestre intraverint in bosco Abbatis et Conventus de Cokersand scilicet in bosco de Forton Ter sine causacione debent deliberari Et si saepius fuerint capti per legem terrae debent deliberari Item dicti Abbas et Conventus de Cokersand dictis Abbati et Conventui de Leycestre decimas pannagii sui de bosco suo de Forton persolvent sine contradictione inperpetuum Abbas vero et Conventus de Leicestre ad instanciam et petitionem Domini w[illelmi] de Lancastre prostrationem duarum domorum et litem pro illa prostracione et remensurationem pasturae inter Wrangepul et Pylin et petitionem testamenti Henrici de Granatorio Abbati et Conventui de Cokersand benigne remiserunt Decimae de Holout et de Styhurst abbati et conventui de Cokersand inperpetuum remanebunt Praeterea ex parte abbatis et Conventus de Kokersand propositum fuit contra abbatem et Conventum de Leircestre quod levaverunt unum molendinum ad aquam et quoddam stagnum ad nocumentum liberae communae suae de Gairstang et quod frussaverunt xlnumeral acras in praedicta communa Dicti abbas et Conventus de Kokersand brevibus portatis super molendinum et stagnum et frissuram xlnumeral acrarum et juri quod habuerunt et habere potuerunt penitus renunciarunt utriusque partis periculum in se suscipientibus de omnibus brevibus portatis tam ad bancum domini Regis quam ad Comitatum Lancastriae et se ipsos adquietantibus In hujus rei testimonium utraque pars alteri parti cirographo quam hinc inde habent sigilla sua apposuit Hiis testibus