Charter Document - 03020451

Charter Document - 03020451


Charter Number: 03020451
Cartulary Title: The Chartulary of Cockersand Abbey of the Premonstratensian Order
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1272
Date type: Internal, Feast, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Lancastre a die purificacionis beate Marie in quindecim dies anno Regni Regis Henrici filii regis Johannis quinquagesimo sexto coram Waltero de Helyun Johanne de Oketon Petro de Cestria et Willelmo de Northburgh Justiciariis itinerantibus et aliis domini Regis fidelibus tunc ibi presentibus Inter Henricum filium Johannis de Lee petentem et Abbatem de Cokersand tenentem de manerio de Forton cum pertinentiis exceptis xl acris terre vnde placitum fuit inter eos in eadem curia scilicet quod predictus Henricus recognovit predictum tenementum cum pertinentiis esse jus ipsius Abbatis et ecclesie sue beate Marie de Cokersand et illud ei remisit et quietum clamavit de se et heredibus suis inperpetuum Et pro hac recognitione remissione et quieta clamancia fine et concordia Idem Abbas dedit predicto Henrico xl solidos Et preterea Idem Abbas concessit predicto Henrico totum illud tenementum cum pertinentiis sine ullo retene mento quod tenuit de feodo predicti Henrici in villa de Lee die quo hec concordia facta fuit et illud ei reddidit in eadem curia habendum et tenendum eidem Henrico et heredibus suis de predicto Abbate et successoribus suis et ecclesia sua predicta de Cokersand inperpetuum reddendo inde per annum eidem Abbati et successoribus suis et ecclesie sue predicte de Cokersand x solidos argenti scilicet medietatem ad Pascha et alteram medietatem ad festum Sancti Michaelis proximo sequentis pro omni servicio consuetudine et exactione ad predictum Abbatem et successores suos et ecclesiam suam predictam de Cokersand pertinente inperpetuum Et Idem Abbas recepit predictum Henricum et heredes suos in singulis beneficiis et oracionibus que decetero fient in ecclesia sua predicta de Cokersand inperpetuum

Source (click image below to view full size)

Markups

Names Markup:



Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Lancastre a die purificacionis beate Marie in quindecim dies anno Regni Regis Henrici filii regis Johannis quinquagesimo sexto coram Waltero de Helyun Johanne de Oketon Petro de Cestria et Willelmo de Northburgh Justiciariis itinerantibus et aliis domini Regis fidelibus tunc ibi presentibus Inter Henricum filium Johannis de Lee petentem et Abbatem de Cokersand tenentem de manerio de Forton cum pertinentiis exceptis xl acrisnumeral terre vnde placitum fuit inter eos in eadem curia scilicet quod predictus Henricus recognovit predictum tenementum cum pertinentiis esse jus ipsius Abbatis et ecclesie sue beate Marie de Cokersand et illud ei remisit et quietum clamavit de se et heredibus suis inperpetuum Et pro hac recognitione remissione et quieta clamancia fine et concordia Idem Abbas dedit predicto Henrico xl solidosnumeral Et preterea Idem Abbas concessit predicto Henrico totum illud tenementum cum pertinentiis sine ullo retene mento quod tenuit de feodo predicti Henrici in villa de Lee die quo hec concordia facta fuit et illud ei reddidit in eadem curia habendum et tenendum eidem Henrico et heredibus suis de predicto Abbate et successoribus suis et ecclesia sua predicta de Cokersand inperpetuum reddendo inde per annum eidem Abbati et successoribus suis et ecclesie sue predicte de Cokersand x solidosnumeral argenti scilicet medietatem ad Pascha et alteram medietatem ad festum Sancti Michaelis proximo sequentis pro omni servicio consuetudine et exactione ad predictum Abbatem et successores suos et ecclesiam suam predictam de Cokersand pertinente inperpetuum Et Idem Abbas recepit predictum Henricum et heredes suos in singulis beneficiis et oracionibus que decetero fient in ecclesia sua predicta de Cokersand inperpetuum