Charter Document - 03010395

Charter Document - 03010395


Charter Number: 03010395
Cartulary Title: The Chartulary of Cockersand Abbey of the Premonstratensian Order
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1246
Date type: Internal, Feast, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

Hec est finalis concordia facta in curia domini Regis apud Lancastre a die Sancti Michaelis in tres septimanis Anno regni regis Henrici filii Johannis tricesimo coram Rogero de Thurkeleby Gilberto de Preston magistro Simone de Wauton justiciariis itinerantibus et aliis domini Regis fidelibus tunc ibi presentibus inter Henricum Abbatem de Cokersand parsonam ecclesie de Gairstang petentem et Jordanum filium Torfini tenentem de una bovata terre et sex acris cum pertinentiis in Gairstang unde jurata utrum predicta terra cum pertinentiis esset libera elemosina pertinens ad ecclesiam ipsius Abbatis de Gairstang an laicum feodum ipsius Jordani sum monita fuit inter eos in eadem curia scilicet quod predictus Jordanus recognovit predictam terram cum pertinentiis esse jus ipsius Abbatis et ecclesie sue de Gairstang et illam eis reddidit in eadem curia et remisit et quietam clamavit de se et heredibus suis predicto Abbati et successoribus suis et ecclesie sue predicte inperpetuum Et pro hac recognitione reddicione remissione quieta clamatione fine et concordia idem Abbas dedit predicto Jordano triginta solidos sterlingorum

Source (click image below to view full size)