Charter Document - 03010319

Charter Document - 03010319


Charter Number: 03010319
Cartulary Title: The Chartulary of Cockersand Abbey of the Premonstratensian Order
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1246
Date type: Internal, Feast, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Lancastre a die Sancti Michaelis in tres septemanis anno regni regis Henrici filii Johannis tricesimo coram Rogero de Thurkeleby Gilberto de Preston Magistro Simone de Warton justiciariis itinerantibus et aliis domini regis fidelibus tunc ibi presentibus inter Henricum Abbatem de Cokersand querentem et Aliciam de Thorinton inpedientem de sex acris terre cum pertinenciis in Quitinham unde placitum warantie carte sum monitum fuit inter eos in eadem curia scilicet quod predicta Alicia recognovit predictam terram cum pertinenciis esse jus ipsius abbatis et ecclesie sue de Cokersand ut illam quam predecessores ipsius abbatis et ecclesia predicta habuerunt de dono Matilde de Thorinton matris predicte Alicie et Avie Ricardi de Thorinton cujus heredes ipsi sunt habendum et tenendum ipsi Abbati et successoribus suis et ecclesie sue predicte in puram et perpetuam elemosinam liberam et quietam ab omni seculari servicio et exactione inperpetuum Et idem Abbas recepit predictam Aliciam et heredes suos in singulis beneficiis et orationibus que decetero fient in ecclesia sua predicta inperpetuum Et hec concordia facta fuit presente predicto Ricardo de Thorinton et eam concedente

Source (click image below to view full size)