Charter Document - 02990782

Charter Document - 02990782


Charter Number: 02990782
Cartulary Title: The Cartulary of the Abbey of Eynsham
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1249 - 1250
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Sciant [] quod ego Matilda de Magno Ponte in ligea potestate mea dedi concessi et hac presenti carta mea confirmaui abbati et conuentui de Egnesham duas seldas cum omnibus pertinenciis suis in lormeria Oxonie in parochia sancti Michaelis aquilonaris Oxonie que selde iacent inter terram Roberti molendinarii ex parte boreali et terram Symonis Blancpain ex parte australi habend et tenend predictis abbati et conuentui et eorum successoribus de me et heredibus meis in feodo et hereditate libere quiete pacifice et integre reddendo inde annuatim michi et heredibus meis vnum denarium ad Pascha pro omni seruicio exaccione et demanda Et ego [] Pro hac autem donacione [] dederunt michi predictus abbas et conuentus centum solidos sterlingorum pre manibus in gersumam Vt igitur [] hiis testibus Thoma filio Walteri tunc maiore Oxon[] Hugone cordewanario Aluredo Lespicer et aliis

Source (click image below to view full size)