Charter Document - 02990727
Charter Number: | 02990727 |
---|---|
Cartulary Title: | The Cartulary of the Abbey of Eynsham |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1241 |
Date type: | Internal, A.D., Feast |
Resource Link(s): |
Diplomatics Annotated (brat) |
Charter:
Omnibus Christi fidelibus has literas uisuris uel audituris Will[elmus] de Drokeda salutem in uero salutari Nouerit uniuersitas uestra me dedisse et concessisse et hac presenti carta confirmasse deo et beate Marie et sancto Iohanni Baptiste et priori et monachis ibidem deo seruientibus domum meam cum pertinenciis quam habeo aput Oxoniam scilicet que sita est in parochia sancti Petri uersus portam orientalem Oxonie inter terram que fuit Walteri Hinge et terram que fuit Alwini le Tornoor habend et tenend libere et quiete pacifice in puram et perpetuam elemosinam sicut in carta inde confecta plenius continetur de me et heredibus meis ita quod pro anima mea et animabus patris et matris et parentum et benefactorum meorum et omnium fidelium defunctorum celebretur una missa animarum quolibet die anni in perpetuum in ecclesia nostra de Syreburnia coram altari sancti Iacobi in eadem ecclesia ubi pater et mater mei iacebunt post obitum eorum sepulti et ego una cum eis et prefato altari lego ad opus dicte misse domum meam ap[ut] Oxoniam secundum quod in carta continetur quam tradidi dictis priori et monachis et omnes libros meos theologie quos habeo et habiturus sum gradale troperium et portetorium et calicem estimacionis duarum marcarum [] uestimenta que contingunt sacerdotem ministrantem in albis et altare que omnia honera prior et conuentus sustinebunt in perpetuum sumptibus suis postquam semel fuerint predicta dicto altari assignata et a me deputata Actum anno domini mccxli die Mercurii proxima post Epiphaniam Domini in capitulo nostro de Syreburnia
Markups
Diplomatics Markup:
Omnibus Christi fidelibus has literas uisuris uel auditurisintitulatio-salutatio standard Will[elmus] de Drokedaintitulatio-salutatio particulars salutem in uero salutariintitulatio-salutatio standard Nouerit uniuersitas uestranotification me dedisse et concessisse et hac presenti carta confirmassewords of disposition standard deo et beate Marie et sancto Iohanni Baptiste etgrantee standard priori et monachissealing clause particulars ibidem deo seruientibusgrantee standard domum meam cum pertinenciisobject of conveyance standard quam habeo aput Oxoniam scilicet que sita est in parochia sancti Petri uersus portam orientalem Oxonie inter terram que fuit Walteri Hinge et terram que fuit Alwini le Tornoorobject of conveyance particulars habend et tenend libere et quiete pacifice in puram et perpetuam elemosinam sicut in carta inde confecta plenius continetur de me et heredibus meishabendum clause standard ita quodpurpose of act pro anima mea et animabus patris et matris et parentum et benefactorum meorum et omnium fidelium defunctorumpro salute clause celebretur una missa animarum quolibet die anni in perpetuum in ecclesia nostra de Syreburnia coram altari sancti Iacobi in eadem ecclesia ubi pater et mater mei iacebunt post obitum eorum sepultipurpose of act et ego una cum eis et prefato altari lego ad opus dicte misse domum meam ap[ut] Oxoniam secundum quod in carta continetur quam tradidi dictis priori et monachis et omnes libros meos theologie quos habeo et habiturus sum gradale troperium et portetorium et calicem estimacionis duarum marcarum [] uestimenta que contingunt sacerdotem ministrantem in albis et altare que omnia honera prior et conuentus sustinebunt in perpetuum sumptibus suis postquam semel fuerint predicta dicto altari assignata et a me deputataobject of conveyance particulars Actumdate clause standard anno dominidate clause standard mccxli die Mercurii proxima post Epiphaniam Dominidate clause particulars in capitulo nostro de Syreburniadate clause particulars
Names Markup:
Omnibus Christi fidelibus has literas uisuris uel audituris Will[elmus] de Drokeda salutem in uero salutari Nouerit uniuersitas uestra me dedisse et concessisse et hac presenti carta confirmasse deo et beate Marie et sancto Iohanni Baptiste et priori et monachis ibidem deo seruientibus domum meam cum pertinenciis quam habeo aput Oxoniam scilicet que sita est in parochia sancti Petri uersus portam orientalem Oxonie inter terram que fuit Walteri Hinge et terram que fuit Alwini le Tornoor habend et tenend libere et quiete pacifice in puram et perpetuam elemosinam sicut in carta inde confecta plenius continetur de me et heredibus meis ita quod pro anima mea et animabus patris et matris et parentum et benefactorum meorum et omnium fidelium defunctorum celebretur una missa animarum quolibet die anni in perpetuum in ecclesia nostra de Syreburnia coram altari sancti Iacobi in eadem ecclesia ubi pater et mater mei iacebunt post obitum eorum sepulti et ego una cum eis et prefato altari lego ad opus dicte misse domum meam ap[ut] Oxoniam secundum quod in carta continetur quam tradidi dictis priori et monachis et omnes libros meos theologie quos habeo et habiturus sum gradale troperium et portetorium et calicem estimacionis duarum marcarum [] uestimenta que contingunt sacerdotem ministrantem in albis et altare que omnia honera prior et conuentus sustinebunt in perpetuum sumptibus suis postquam semel fuerint predicta dicto altari assignata et a me deputata Actum anno domini mccxli die Mercurii proxima post Epiphaniam Dominidate in capitulo nostro de Syreburnia