Charter Document - 02990722

Charter Document - 02990722


Charter Number: 02990722
Cartulary Title: The Cartulary of the Abbey of Eynsham
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Submission
Date: 1266
Date type: Internal, A.D., Calendar
Resource Link(s):

Charter:

Uniuersis [] abbas et conuentus de Egnesham Lincolniensis diocesis salutem in domino sempiternam Ad uniuersitatis uestre noticiam uolumus peruenire quod cum nos de unanimi uoluntate et consensu submisimus nos ordinacioni uenerabilis patris domini Ricardi dei gracia Lincolniensis episcopi quantum ad ecclesiam de Northone Brun et decimas quas in parochia prebendal[is] ecclesie de Thame aliquando percepimus et idem dominus episcopus super predictis ordinauerit sicut in ipsis literis super hoc confectis plenius continetur nos ipsius ordinacionem per omnia et in omnibus acceptantes iuri quod in dictis decimis habuimus uel aliquo tempore habere potuimus tenore presencium renunciamus expresse uolentes et concedentes quod ipsius prebendalis ecclesie rectores qui pro tempore fuerint integre secundum ordinacionem predictam de premissis in perpetuum percipiant sine impedimento uel contradiccione nostra decimas antedictas In cuius [] teste deo et capitulo nostro actum in capitulo nostro x kal Nouembris anno domini MCCLX sexto

Source (click image below to view full size)

Markups

Names Markup:




Uniuersis [] abbas et conuentus de Egnesham Lincolniensis diocesis salutem in domino sempiternam Ad uniuersitatis uestre noticiam uolumus peruenire quod cum nos de unanimi uoluntate et consensu submisimus nos ordinacioni uenerabilis patris domini Ricardi dei gracia Lincolniensis episcopi quantum ad ecclesiam de Northone Brun et decimas quas in parochia prebendal[is] ecclesie de Thame aliquando percepimus et idem dominus episcopus super predictis ordinauerit sicut in ipsis literis super hoc confectis plenius continetur nos ipsius ordinacionem per omnia et in omnibus acceptantes iuri quod in dictis decimis habuimus uel aliquo tempore habere potuimus tenore presencium renunciamus expresse uolentes et concedentes quod ipsius prebendalis ecclesie rectores qui pro tempore fuerint integre secundum ordinacionem predictam de premissis in perpetuum percipiant sine impedimento uel contradiccione nostra decimas antedictas In cuius [] teste deo et capitulo nostro actum in capitulo nostrolocation x kal Nouembris anno domini MCCLX sextodate