Charter Document - 02990721
Charter Number: | 02990721 |
---|---|
Cartulary Title: | The Cartulary of the Abbey of Eynsham |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Final Concord |
Date: | 1261 |
Date type: | Internal, Regnal, Feast |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Oxoniam a die sancti Hyllarii in quindecim dies anno [] inter Gilbertum abbatem de Egnesham querentem per Walterum filium Bartholomei positum loco suo ad lucrandum uel perdendum et Radulfum de Rocheforde et Aliciam uxorem eius impedientes de decem sellionibus terre cum pertinenciis in Egnesham unde placitum warantie carte summonitum fuit inter eos in eadem curia scilicet quod predicti Radulfus et Alicia recognouerunt predictam terram cum pertinenciis suis esse ius ipsius abbatis et ecclesie sue sancte Marie de Egnesham ut illam quam idem abbas et ecclesia sua predicta habent de dono predictorum Radulfi et Alicie et illam remiserunt et quietam clamauerunt de se et heredibus ipsius Alicie predicto abbati et successoribus suis et ecclesie sue predicte inperpetuum Et pro hac recognicione remissione quieta clamacione fine et concordia idem abbas dedit predictis Radulfo et Alicie quatuor marcas et dimidiam argenti