Charter Document - 02990719
Charter Number: | 02990719 |
---|---|
Cartulary Title: | The Cartulary of the Abbey of Eynsham |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Final Concord |
Date: | 1238 |
Date type: | Internal, Regnal, Feast |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Oxoniam die Ueneris proxima post Natiuitatem sancte Marie anno regni regis Henrici filii regis Iohannis uicesimo secundo coram Petro filio Ogeri Bardulfo de Cestretone Iohanne le Brun Willelmo Wace iusticiariis ad hoc assignatis et aliis fidelibus domini regis tunc ibi presentibus inter Rogerum de Uerdun et Agnetem uxorem eius conquerentes et Nicholaum abbatem de Egnesham per Reginaldum Clement positum loco eius ad lucrandum uel perdendum deforciantem de aduocacione ecclesie de Newentona unde assisa ultime presentacionis fait summonita inter eos in prefata curia scilicet quod predictus Rogerus de Uerdun et Agnes uxor eius recognouerunt aduocacionem ecclesie predicte de Newentona esse ius ipsius abbatis et ecclesie sancte Marie de Egneshamia et eam remiserunt et quietam clamauerunt de eis et heredibus predicte Agnetis predicto abbati et successoribus suis inperpetuum Et ideo idem abbas recepit predictum Rogerum de Uerdun et Agnetem uxorem eius et antecessores et successores suos in beneficiis domus sancte Marie de Egnesham in perpetuum
Markups
Names Markup:
Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Oxoniam die Ueneris proxima post Natiuitatem sancte Marie anno regni regis Henrici filii regis Iohannis uicesimo secundodate coram Petro filio Ogeri Bardulfo de Cestretone Iohanne le Brun Willelmo Wace iusticiariis ad hoc assignatis et aliis fidelibus domini regis tunc ibi presentibus inter Rogerum de Uerdun et Agnetem uxorem eius conquerentes et Nicholaum abbatem de Egnesham per Reginaldum Clement positum loco eius ad lucrandum uel perdendum deforciantem de aduocacione ecclesie de Newentona unde assisa ultime presentacionis fait summonita inter eos in prefata curia scilicet quod predictus Rogerus de Uerdun et Agnes uxor eius recognouerunt aduocacionem ecclesie predicte de Newentona esse ius ipsius abbatis et ecclesie sancte Marie de Egneshamia et eam remiserunt et quietam clamauerunt de eis et heredibus predicte Agnetis predicto abbati et successoribus suis inperpetuum Et ideo idem abbas recepit predictum Rogerum de Uerdun et Agnetem uxorem eius et antecessores et successores suos in beneficiis domus sancte Marie de Egnesham in perpetuum