Charter Document - 02990718

Charter Document - 02990718


Charter Number: 02990718
Cartulary Title: The Cartulary of the Abbey of Eynsham
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1236
Date type: Internal, Feast, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Wyntoniam in octabis sancti Hillarii anno regni regis Henrici filii regis Iohannis uicesimo coram Willelmo de Eboraco Willelmo de Insula Radulfo de Norwica et Hugone de Pleyz iusticiariis itinerantibus et aliis domini regis fidelibus tunc ibi presentibus inter Luciam de Arderne petentem et Nicholaum abbatem de Egnesham tenentem per fratrem Ricardum de Wodestoke monachum suum positum loco suo ad lucrandum uel perdendum de aduocacione ecclesie de Shulthorne cum pertinenciis unde placitum fuit inter eos in eadem curia scilicet quod predicta Lucia remisit et quietum clamauit de se et heredibus suis eidem abbati et successoribus suis et ecclesie sue de Egnesham totum ius et clamium quod habuit in tota predicta aduocacione cum pertinenciis in perpetuum Et pro hac remissione quieta clamancia fine et concordia idem abbas dedit predicte Lucie duodecim marcas argenti

Source (click image below to view full size)