Charter Document - 02990716

Charter Document - 02990716


Charter Number: 02990716
Cartulary Title: The Cartulary of the Abbey of Eynsham
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1231
Date type: Internal, Feast, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Westmonasterium in octabis sancti Iohannis Baptiste anno regni regis Henrici filii regis Iohannis quintodecimo coram Thoma de Muletone Willelmo de Ral[] Willelmo de Eboraco et Radulfo de Norwica iustic[] et aliis domini regis fidelibus tunc ibi presentibus inter Sarram que fuit uxor Stephani de Frettwelle querentem et Nicholaum abbatem de Egnesham deforciantem de duobus conrediis monachorum unde eadem Sarra questa fuit quod predictus abbas ei deforciabat predicta conredia contra finem factum in curia domini regis coram iusticiariis suis itinerantibus apud Rading[] inter Stephanum de Fretewelle quondam uirum ipsius Sarre et Adam quondam abbatem de Egnesham predecessorem ipsius abbatis et unde placitum fuit inter eos in prefata curia scilicet quod predicta Sarra remisit et quietum clamauit de se ipsi abbati et successoribus suis et ecclesie sue de Egnesham totum ius et clamium quod habuit in predictis duobus conrediis monachorum in perpetuum et preterea predicta Sarra remisit et quietum clamauit de se ipsi abbati et successoribus suis et ecclesie sue de Egnesham totum ius et clamium quod habuit in tercia parte unius acre terre in Egnesham in qua ius clamabat per predictum finem Et pro hac remissione quieta clamancia fine et concordia idem abbas dedit predicte Sarre quadraginta solidos sterlingorum et preterea idem abbas dedit et concessit predicte Sarre duo conredia monachorum percipienda eidem Sarre a die Translationis sancti Thome martiris anno regni regis Henrici eiusdem quintodecimo usque in unum annum proximo sequentem completum scilicet duos panes monachi per diem et duos galones ceruisie monachales et duo genera potagii scilicet quatuor discos et unum ferculum scilicet duos discos in diebus communibus in principalibus uero festis duo fercula scilicet quatuor discos de coquina monachorum et post predictum annum completum idem abbas et successores sui et ecclesia sua de Egnesham quieti erunt a solucione predictorum duorum conrediorum inperpetuum Et sciendum quod finis prius factus inter predictum Stephanum quondam uirum ipsius Sarre et predictum Adam quondam abbatem de Egnesham per hunc finem adnichilatur

Source (click image below to view full size)