Charter Document - 02990715
Charter Number: | 02990715 |
---|---|
Cartulary Title: | The Cartulary of the Abbey of Eynsham |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Final Concord |
Date: | 1224 |
Date type: | Internal, Feast, Regnal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Westmonasterium in octabis sancti Hillarii anno regni regis Henrici filii regis Iohannis octauo coram Martino de Pateshille Stephano de Segraue Thoma de Haiden Roberto de Lexintone Gaufrido le Sauuage iustic[] et aliis domini regis fidelibus tunc ibi presentibus inter Cristianam que fuit uxor Iohannis Sewy petentem et Adam abbatem de Einesham tenentem de uno mesuagio cum pertinenciis in Oxonia quod ipsa Cristiana clamabat esse rationabilem dotem suam de libero tenemento quod fuit predicti Iohannis quondam uiri sui in eadem uilla et unde placitum fuit inter eos in prefata curia scilicet quod predicta Cristiana remisit et quietum clamauit de se ipsi abbati et successoribus suis totum ius et clamium quod habuit in predicto mesuagio cum pertinenciis nomine dotis Et pro hac remissione et quieta clamancia fine et concordia idem abbas dedit ipsi Cristiane nouem marcas argenti