Charter Document - 02990709

Charter Document - 02990709


Charter Number: 02990709
Cartulary Title: The Cartulary of the Abbey of Eynsham
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1205
Date type: Internal, Feast, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Sanctam Brigidam Lond[] a die sancti Michaelis in xv dies anno regni regis Iohannis septimo coram G filio Petri Eustacio de Faucunberg[] Iohanne de Gestling Osberto filio Heruei Waltero de Cresping[] iustic[] et aliis baronibus domini regis tunc ibi presentibus inter Willelmum le Brun et Ysabellam uxorem suam petentes per ipsum Willelmum positum loco suo ad lucrandum uel perdendum et Robertum abbatem de Einesham tenentem per Willelmum de la More monacum suum positum loco suo ad lucrandum uel perdendum de dimidia carucata terre cum pertinenciis in Wudeetona unde recognicio de morte antecessoris summonita fuit inter eos in prefata curia scilicet quod predictus Willelmus et Ysabella remiserunt et quietum clamauerunt de se et heredibus eorum predicto abbati et successoribus suis in perpetuum totum ius et clamium quod habuerunt in predicta terra cum pertinenciis et pro hac quieta clamancia fine et concordia [idem abbas dedit] et concessit predictis Willelmo et Ysabelle dimidiam hidam terre cum pertinenciis in Nortone quam Radulfus le Frere et [] tenuerunt habend et tenend ipsis Willelmo et Ysabelle et heredibus ipsius Ysabelle de ipso abbate et successoribus suis in perpetuum per liberum seruicium unius denarati thuris reddendi ad Pentecosten pro omni seruicio saluo forinseco seruicio Et preterea predictus abbas dedit predictis Willelmo et Ysabelle quatuor marcas argenti

Source (click image below to view full size)

Markups

Names Markup:



Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Sanctam Brigidam Lond[] a die sancti Michaelis in xv dies anno regni regis Iohannis septimodate coram G filio Petri Eustacio de Faucunberg[] Iohanne de Gestling Osberto filio Heruei Waltero de Cresping[] iustic[] et aliis baronibus domini regis tunc ibi presentibus inter Willelmum le Brun et Ysabellam uxorem suam petentes per ipsum Willelmum positum loco suo ad lucrandum uel perdendum et Robertum abbatem de Einesham tenentem per Willelmum de la More monacum suum positum loco suo ad lucrandum uel perdendum de dimidia carucata terre cum pertinenciis in Wudeetona unde recognicio de morte antecessoris summonita fuit inter eos in prefata curia scilicet quod predictus Willelmus et Ysabella remiserunt et quietum clamauerunt de se et heredibus eorum predicto abbati et successoribus suis in perpetuum totum ius et clamium quod habuerunt in predicta terra cum pertinenciis et pro hac quieta clamancia fine et concordia [idem abbas dedit] et concessit predictis Willelmo et Ysabelle dimidiam hidam terre cum pertinenciis in Nortone quam Radulfus le Frere et [] tenuerunt habend et tenend ipsis Willelmo et Ysabelle et heredibus ipsius Ysabelle de ipso abbate et successoribus suis in perpetuum per liberum seruicium unius denarati thuris reddendi ad Pentecosten pro omni seruicio saluo forinseco seruicio Et preterea predictus abbas dedit predictis Willelmo et Ysabelle quatuor marcas argenti