Charter Document - 02990708

Charter Document - 02990708


Charter Number: 02990708
Cartulary Title: The Cartulary of the Abbey of Eynsham
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1200
Date type: Internal, Feast, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Westmonasterium in octabis sancte Trinitatis anno regni regis Iohannis secundo coram G filio Petri Ricardo de Her[] Simone de Pateshille Osberto filio Heruei Iohanne de Gestling[] Eustachio de Faucunberg iustic[] et aliis baronibus domini regis tunc ibi presentibus inter Rogerum filium Roberti petentem per Walterum filium Roberti positum loco suo ad lucrandum uel perdendum et Robertum abbatem de Einesham tenentem per Thomam clericum positum loco predicti abbatis ad lucrandum uel perdendum de xx acris terre cum pertinenciis in Egnesham unde recognicio de morte antecessoris summonita fuit inter eos in prefata curia scilicet quod predictus Rogerus remisit et quietum clamauit predicto abbati et successoribus suis totum ius et clamium quod habuit in predicta terra de se et heredibus suis in perpetuum et pro hac quieta clamancia et fine et concordia predictus abbas concessit predicto Rogero unam uirgatam terre in Tilgaresle cum pertinenciis quam Iohannes Hardlac tenuit tenend de se et successoribus suis in tota uita ipsius Rogeri per liberum seruicium v solidorum per annum pro omni seruicio saluo forinseco seruicio scilicet ad festum sancti Michaelis xv d et ad Natale Domini xv d et ad Annunciacionem sancte Marie xv d et ad festum sancti Iohannis xv d et post decessum ipsius Rogeri predicta uirgata terre cum pertinenciis redibit predicto abbati et successoribus suis quieta de predicto Rogero et heredibus suis

Source (click image below to view full size)

Markups

Names Markup:




Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Westmonasterium in octabis sancte Trinitatis anno regni regis Iohannis secundodate coram G filio Petri Ricardo de Her[] Simone de Pateshille Osberto filio Heruei Iohanne de Gestling[] Eustachio de Faucunberg iustic[] et aliis baronibus domini regis tunc ibi presentibus inter Rogerum filium Roberti petentem per Walterum filium Roberti positum loco suo ad lucrandum uel perdendum et Robertum abbatem de Einesham tenentem per Thomam clericum positum loco predicti abbatis ad lucrandum uel perdendum de xxnumeral acris terre cum pertinenciis in Egnesham unde recognicio de morte antecessoris summonita fuit inter eos in prefata curia scilicet quod predictus Rogerus remisit et quietum clamauit predicto abbati et successoribus suis totum ius et clamium quod habuit in predicta terra de se et heredibus suis in perpetuum et pro hac quieta clamancia et fine et concordia predictus abbas concessit predicto Rogero unam uirgatam terre in Tilgaresle cum pertinenciis quam Iohannes Hardlac tenuit tenend de se et successoribus suis in tota uita ipsius Rogeri per liberum seruicium vnumeral solidorum per annum pro omni seruicio saluo forinseco seruicio scilicet ad festum sancti Michaelis xv dnumeral et ad Natale Domini xv dnumeral et ad Annunciacionem sancte Marie xv dnumeral et ad festum sancti Iohannis xv dnumeral et post decessum ipsius Rogeri predicta uirgata terre cum pertinenciis redibit predicto abbati et successoribus suis quieta de predicto Rogero et heredibus suis