Charter Document - 02980845
| Charter Number: | 02980845 |
|---|---|
| Cartulary Title: | The Chartulary or Register of the Abbey of St. Werburgh, Chester |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Lay |
| Charter Type(s): | Final Concord |
| Date: | 1267 - 1268 |
| Date type: | Internal, Regnal |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Hugo de Hole recognouit et concessit quod totum illud bruerium iacens inter campum de Neuton et Hole a quodam duplici fossato iuxta viam que ducit a Cestria usque ad pontem de Trofford ex vno latere et viam que ducit a uilla de Neuton usque ad eundem pontem ex alio est et esse debet imperpetuum commune tam abbati Cestrie et hominibus eius de Neuton quam sibi et hominibus suis de Hole ad capiendum iampnum et turbas et omnia alia aesiamenta habend ita tamen quod neutra pars possit aliquid de dicto bruerio frussare nec turbam vel iampnum vendere vel dare sine alterius consensu Dedit insuper dictus Hugo abbati Cestrie imperpetuum in reliquo bruerio toto suo de Hole libertatem capiendi iampnum ad abbaciam Cestrie quantum ii carecte cariare poterunt vbicunque dicto abbati placuerit Saluis dicto Hugoni et heredibus suis dominio suo [et] racionabilibus approuiamentis que prius habuit et habere potuit ita tamen quod dictus abbas dictam libertatem suam non amittat quam ei dictus Hugo warentizauit Super hanc autem recognicionem et concessionem fuit facta finalis concordia in comitatu Cestrie et in Domesday irrotulata anno regni regis Henrici patris Edwardi lii
Markups
Names Markup:
Hugo de Hole recognouit et concessit quod totum illud bruerium iacens inter campum de Neuton et Hole a quodam duplici fossato iuxta viam que ducit a Cestria usque ad pontem de Trofford ex vno latere et viam que ducit a uilla de Neuton usque ad eundem pontem ex alio est et esse debet imperpetuum commune tam abbati Cestrie et hominibus eius de Neuton quam sibi et hominibus suis de Hole ad capiendum iampnum et turbas et omnia alia aesiamenta habend ita tamen quod neutra pars possit aliquid de dicto bruerio frussare nec turbam vel iampnum vendere vel dare sine alterius consensu Dedit insuper dictus Hugo abbati Cestrie imperpetuum in reliquo bruerio toto suo de Hole libertatem capiendi iampnum ad abbaciam Cestrie quantum iinumeral carecte cariare poterunt vbicunque dicto abbati placuerit Saluis dicto Hugoni et heredibus suis dominio suo [et] racionabilibus approuiamentis que prius habuit et habere potuit ita tamen quod dictus abbas dictam libertatem suam non amittat quam ei dictus Hugo warentizauit Super hanc autem recognicionem et concessionem fuit facta finalis concordia in comitatu Cestrie et in Domesday irrotulata anno regni regis Henrici patris Edwardi liidate
