Charter Document - 02980769
| Charter Number: | 02980769 |
|---|---|
| Cartulary Title: | The Chartulary or Register of the Abbey of St. Werburgh, Chester |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Lay |
| Charter Type(s): | Agreement |
| Date: | 1271 |
| Date type: | Internal, A.D., Feast |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Anno gratie mcc septuagesimo primo infra octauas Ascensionis Domini ita conuenit inter dominum Symonem abbatem et conuentum Cestrie ex vna parte et Thomam filium Michaelis de Gorstre ex altera videlicet quod idem Thomas concessit dimisit et tradidit ad feodalem firmam predictis dominis suis abbati [] totam quartam partem sui molendini de Gorstre vna cum stagno et eius attachiamentis aqueductu et agistiamento viuarii refulsu et quarta parte piscacionis eiusdem aque scilicet a situ quo predictum molendinum tempore huius conuencionis positum fuit usque ad vadum chymini quod ducit a Gorstre usque ad Bernulfsh[awe] habend et tenend de dicto Thoma et heredibus suis prefatis abbati [] imperpetuum libere et quiete cum viis et semitis ad dictum molendinum ducentibus cum bosco et terra ad sustentacionem dictorum molendini et stagni necessariis cum omnibus aliis pertinenciis libertatibus commoditatibus et asyamentis predictis molendino [] infra villam et extra pertinentibus Et si contingat dictum molendinum vel stagnum per inundacionem aque uel aliud casum contingentem non posse stare competenter in locis vbi sita fuerunt tempore huius conuencionis facte liceat predictis abbati [] ipsum molendinum vel stagnum facere vbicunque sibi melius viderint expedire inter situm illum vbi dictum molendinum cum stagno tempore huius conuencionis facta fuerunt et predictum vadum ita tamen quod per nimium aque refulsum via pupplica non obstruatur Reddendo inde annuatim de predictis abbate [] prefato Thome et heredibus suis quadraginta duos denarios argenti ad duos anni terminos scilicet infra Octauas sancti Iohannis Baptiste viginti vnum den et infra octauas sancti Martini viginti vnum den pro omni seruicio exaccione et demanda Ita quidem quod si dicta firma infra predictos terminos aliquando non fuerit soluta liceat prefatis Thome [] homines dictorum abbatis [] tenentes illam bouatam terre quam Matheus aliquando tenuit in Gorstre racionabiliter distringere donec predicta firma sua plenarie persoluatur Predicti eciam abbas [] concesserunt predicto Thome [] quod quicunque illorum habitauerit in domo capitali eiusdem Thome in Gorstre habeat libertatem molendi totum bladum ad sustentacionem familie eiusdem domus necessarium post illud bladum quod in tremio molendini inuenerint pro racionabili tolneto quod alii dederint nisi forte dominicum bladum dictorum abbatis [] superuenerit molendino Concesserunt insuper iidem abbas [] predicto Thome [] quod quando annus ita durus venerit quod pro defectu foragii de necessitate oporteat eos aueria sua propria de bosco de Gorstre iuuare seruiens dictorum abbatis [] ipsum manerium custodiens ab eisdem Thoma [] coram testibus racionabiliter monitus sine contradiccione uel impedimento dictorum abbatis [] assignabit eis certum locum in dicto bosco ubi propria aueria sua tantum racionabiliter pascere poterunt sine vendicione donacione uel ullo vasto faciendo Predictus autem Thomas [] predictis abbati [] totam predictam partem dictorum molendini [] In cuius rei testimonium partes alternatim huic scripto in modum cyrographi confecto sigilla sua fecerunt apponi Testibus dominis Reginaldo de Grey tunc iusticiario Cestrie Petro de Ardern[] Ricardo de Wilburham[] tunc vicecomite Cestrisir[] Roberto de Hux[leg[]] Iohanne de Wetenh[ale] Ricardo de Croxtona Warino fratre eius Willelmo de Bonebur[] Ricardo de Swetenham[] Ada de Craulache clerico Ricardo de Craulache Ricardo Bonetable Thoma de Twamlawe Rogero de Bernulfsh[] et aliis
Markups
Names Markup:
Anno gratie mcc septuagesimo primodate infra octauas Ascensionis Domini ita conuenit inter dominum Symonem abbatem et conuentum Cestrie ex vna parte et Thomam filium Michaelis de Gorstre ex altera videlicet quod idem Thomas concessit dimisit et tradidit ad feodalem firmam predictis dominis suis abbati [] totam quartam partem sui molendini de Gorstre vna cum stagno et eius attachiamentis aqueductu et agistiamento viuarii refulsu et quarta parte piscacionis eiusdem aque scilicet a situ quo predictum molendinum tempore huius conuencionis positum fuit usque ad vadum chymini quod ducit a Gorstre usque ad Bernulfsh[awe] habend et tenend de dicto Thoma et heredibus suis prefatis abbati [] imperpetuum libere et quiete cum viis et semitis ad dictum molendinum ducentibus cum bosco et terra ad sustentacionem dictorum molendini et stagni necessariis cum omnibus aliis pertinenciis libertatibus commoditatibus et asyamentis predictis molendino [] infra villam et extra pertinentibus Et si contingat dictum molendinum vel stagnum per inundacionem aque uel aliud casum contingentem non posse stare competenter in locis vbi sita fuerunt tempore huius conuencionis facte liceat predictis abbati [] ipsum molendinum vel stagnum facere vbicunque sibi melius viderint expedire inter situm illum vbi dictum molendinum cum stagno tempore huius conuencionis facta fuerunt et predictum vadum ita tamen quod per nimium aque refulsum via pupplica non obstruatur Reddendo inde annuatim de predictis abbate [] prefato Thome et heredibus suis quadraginta duos denarios argenti ad duos anni terminos scilicet infra Octauas sancti Iohannis Baptiste viginti vnum den et infra octauas sancti Martini viginti vnum den pro omni seruicio exaccione et demanda Ita quidem quod si dicta firma infra predictos terminos aliquando non fuerit soluta liceat prefatis Thome [] homines dictorum abbatis [] tenentes illam bouatam terre quam Matheus aliquando tenuit in Gorstre racionabiliter distringere donec predicta firma sua plenarie persoluatur Predicti eciam abbas [] concesserunt predicto Thome [] quod quicunque illorum habitauerit in domo capitali eiusdem Thome in Gorstre habeat libertatem molendi totum bladum ad sustentacionem familie eiusdem domus necessarium post illud bladum quod in tremio molendini inuenerint pro racionabili tolneto quod alii dederint nisi forte dominicum bladum dictorum abbatis [] superuenerit molendino Concesserunt insuper iidem abbas [] predicto Thome [] quod quando annus ita durus venerit quod pro defectu foragii de necessitate oporteat eos aueria sua propria de bosco de Gorstre iuuare seruiens dictorum abbatis [] ipsum manerium custodiens ab eisdem Thoma [] coram testibus racionabiliter monitus sine contradiccione uel impedimento dictorum abbatis [] assignabit eis certum locum in dicto bosco ubi propria aueria sua tantum racionabiliter pascere poterunt sine vendicione donacione uel ullo vasto faciendo Predictus autem Thomas [] predictis abbati [] totam predictam partem dictorum molendini [] In cuius rei testimonium partes alternatim huic scripto in modum cyrographi confecto sigilla sua fecerunt apponi Testibus dominis Reginaldo de Grey tunc iusticiario Cestrie Petro de Ardern[] Ricardo de Wilburham[] tunc vicecomite Cestrisir[] Roberto de Hux[leg[]] Iohanne de Wetenh[ale] Ricardo de Croxtona Warino fratre eius Willelmo de Bonebur[] Ricardo de Swetenham[] Ada de Craulache clerico Ricardo de Craulache Ricardo Bonetable Thoma de Twamlawe Rogero de Bernulfsh[] et aliis
