Charter Document - 02980694

Charter Document - 02980694


Charter Number: 02980694
Cartulary Title: The Chartulary or Register of the Abbey of St. Werburgh, Chester
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1245 - 1249
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Robertus de Pulle coram Johanne de Grey tunc iusticiario Cestrie et multis aliis in pleno comitatu recognouit et concessit inperpetuum abbati et conuentui Cestrie et eorum hominibus habere communam omnimodam tam in bosco quam in plano omni tempore anni in totali terra sua de Pulle ad omnia genera animalium longe et prope bladis et fenis asportatis Saluo tempore pessone in bosco suo de Pulle a festo sancti Michaelis usque ad festum sancti Martini Et predictus abbas et conuentus concesserunt pro se et successoribus suis Roberto de Pulle et successoribus suis inperpetuum [et] eorum hominibus de Pulle habere communam tam pasture quam turbaris et de Iaun in Sthamladeheth longe et prope bladis et fenis asportatis Saluo quod liceat abbati Cestrie et conuentui et eorum successoribus inperpetuum totam terram que tempore finalis concordie facte fuscata fuit in Stamladeheth arare et seminare et ad quamcunque utilitatem voluerint conuertere sine impedimento vel vexacione dicti Roberti uel heredum suorum Pro hac recognicione et concordia dedit dictus Robertus dicto abbati dimidiam marcam argenti