Charter Document - 02978035

Charter Document - 02978035


Charter Number: 02978035
Cartulary Title: The Cartulary of Oseney Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Decree
Date: 1154 - 1189
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

H rex Anglie et dux Norman[nie] archiepiscopis [] sciatis me concessisse et confirmasse in perpetuam elemosinam deo et ecclesie sancti Georgii quam Robertus de Olleyo fundauit in castello Oxenefordie et canonicis eiusdem ecclesie omnes res et possessiones quas idem Robertus et successores eius eidem ecclesie contulerunt Quare uolo et firmiter precipio quod prefata ecclesia et canonici habeant et teneant bene et in pace libere et honorifice et integre et ut omnia tenementa eiusdem ecclesie et homines canonicorum sint quieti de sciris hundredis et wardis et danegeldis et communibus placitis et de sac et soc et tol et tem et infongenetheof et de omnibus aliis querelis et exaccionibus excepto murdro et latrocinio probato []

Source (click image below to view full size)