Charter Document - 02973959
Charter Number: | 02973959 |
---|---|
Cartulary Title: | The Cartulary of Oseney Abbey |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Agreement |
Date: | 1271 |
Date type: | Internal, A.D., Feast |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Noverint universi quod ita convenit inter Willelmum abbatem de Oseney [] et dominum Rogerum de Aumari militem viz quod cum iidem Rogerus teneretur per legitimam stipulationem ad solvendum prefatis abbati et conventui sexies viginti libras et decem et novem libras octo solidos et novem denarios sterlingorum certis annis et terminis prout continebatur in quodam scripto inter ipsos confecto idem Rogerus annis et terminis sibi prefixis prefatis abbati et conventui fideliter et plenarie satisfecit Unde dicti abbas et conventus omnes scripturas obligatorias et feoffamenta de manerio de Buckenhull et omnia alia instrumenta tam de dicto manerio quam de pecunia prefata dicto Rogero plenarie sine aliqua retentione restituerunt scilicet in festo beate Marie in Martio anno domini mcclxx primo [] Facta fuit hec scriptura apud Oseneyam post ultimam pacationem die et anno predictis et anno regni regis Henrici filii regis Iohannis quinquagesimo quinto
Markups
Names Markup:
Noverint universi quod ita convenit inter Willelmum abbatem de Oseney [] et dominum Rogerum de Aumari militem viz quod cum iidem Rogerus teneretur per legitimam stipulationem ad solvendum prefatis abbati et conventui sexies viginti libras et decem et novem libras octo solidos et novem denarios sterlingorum certis annis et terminis prout continebatur in quodam scripto inter ipsos confecto idem Rogerus annis et terminis sibi prefixis prefatis abbati et conventui fideliter et plenarie satisfecit Unde dicti abbas et conventus omnes scripturas obligatorias et feoffamenta de manerio de Buckenhull et omnia alia instrumenta tam de dicto manerio quam de pecunia prefata dicto Rogero plenarie sine aliqua retentione restituerunt scilicet in festo beate Marie in Martio anno domini mcclxx primodate [] Facta fuit hec scriptura apud Oseneyamlocation post ultimam pacationem die et anno predictis et anno regni regis Henrici filii regis Iohannis quinquagesimo quintodate