Charter Document - 02971120

Charter Document - 02971120


Charter Number: 02971120
Cartulary Title: The Cartulary of Oseney Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1236
Date type: Internal, Feast, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Wigorniam die Iouis in uigilia sancti Iacobi anno regni regis Henrici filii regis Iohannis uicesimo coram eodem domino rege Radulphus Cycestrensi episcopo domini regis cancellario Iohanne de Lascy comite Lincolnie Simone de Monteforte Willelmo de Fal Almarico de Sancto Amando Iohanne filio Philippi et aliis domini regis fidelibus tunc ibi presentibus inter Robertum Briani et Robertum de Insula petentes et Iohannem abbatem de Oseneya tenentem de duabus carucatis terre cum pertinenciis in Merse unde placitum fuit inter eos in eadem curia scilicet quod predictus abbas recognouit totam predictam terram cum pertinenciis esse ius ipsorum Roberti et Roberti et illam eis reddidit in eadem curia et illam remisit et quietam clamauit de se et successoribus suis eisdem Roberto et Roberto et heredibus eorum in perpetuum Et pro hac recognicione redditione remissione quieta clamancia fine et concordia predicti Robertus et Robertus dederunt predicto abbati centum solidos sterlingorum Et sciendum quod idem abbas reddidit eisdem Roberto et Roberto omnes cartas quas habuit de eadem terra sub nomine Galfridi Gibbewine et concessit pro se et successoribus suis quod si aliqua carta de cetero de eadem terra proferatur sub nomine predicti Galfridi pro nulla habeatur

Source (click image below to view full size)