Charter Document - 02971106
Charter Number: | 02971106 |
---|---|
Cartulary Title: | The Cartulary of Oseney Abbey |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Obligation |
Date: | 1231 |
Date type: | Internal, A.D., Feast |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Sciant [] quod ego Iohannes de Westone obligaui me fide media pro me et heredibus meis abbati et canonicis Osen quod ego et heredes mei acquietabimus eos uersus capitalem dominum dimidie hide et dimidie uirgate terre in parua Wlward de duodecim denariis annuatim et dimidia libra cimini quam predictam terram et cuius terre redditum liberaui de manu predictorum canonicorum Si uero contigerit quod dicti canonici dampna uel grauamina uel expensas incurrerint pro defectu predicte adquietacionis ego et heredes mei sine omni dolo et absque dilacione sufficientem restitucionem eis faciemus per uisum legalium hominum Confecta fuit hec scriptura apud Oseneyam in festo sancti Petri ad uincula anno incarnacionis Domini mccxxxi In cuius [] hiis testibus fratre Willelmo priore Oseneye fratre Ada de Merleber[ge] fratre Ada de Bern[ers]
Markups
Names Markup:
Sciant [] quod ego Iohannes de Westone obligaui me fide media pro me et heredibus meis abbati et canonicis Osen quod ego et heredes mei acquietabimus eos uersus capitalem dominum dimidie hide et dimidie uirgate terre in parua Wlward de duodecim denariis annuatim et dimidia libra cimini quam predictam terram et cuius terre redditum liberaui de manu predictorum canonicorum Si uero contigerit quod dicti canonici dampna uel grauamina uel expensas incurrerint pro defectu predicte adquietacionis ego et heredes mei sine omni dolo et absque dilacione sufficientem restitucionem eis faciemus per uisum legalium hominum Confecta fuit hec scriptura apud Oseneyamlocation in festo sancti Petri ad uincula anno incarnacionis Domini mccxxxidate In cuius [] hiis testibus fratre Willelmo priore Oseneye fratre Ada de Merleber[ge] fratre Ada de Bern[ers]