Charter Document - 02971105

Charter Document - 02971105


Charter Number: 02971105
Cartulary Title: The Cartulary of Oseney Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1226
Date type: Internal, Feast, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Waruic a die sancti Martini in quindecim dies anno regni regis Henrici filii regis Iohannis undecimo coram Stephano de Segraue Roberto de Lexintone Willelmo filio W[illelmi] et Radulfo Musard iusticiariis itinerantibus et aliis domini regis fidelibus tunc ibi presentibus inter Iohannem de Weston petentem et Ricardum abbatem de Oseneia quem Robertus de Wlward uocauit ad warentum per Willelmum de Kenefare canonicum suum positum loco suo ad lucrandum uel perdendum de duabus uirgatis terre et dimidia cum pert[inentiis] in parua Wlward quas predictus Iohannes clamauit uersus eundem Robertum et quas predictus abbas eidem Roberto warantizauit et unde assisa mortis antecessorum sumonita fuit inter eosdem Iohannem et Robertum in prefata curia scilicet quod predictus abbas recognouit totam predictam terram cum pert[inentiis] esse ius ipsius Iohannis et illam ei reddidit in eadem curia habend et tenend eidem Iohanni et heredibus suis de predicto abbate et successoribus et ecclesia sua de Oseneia in perpetuum reddendo inde annuatim nouem solidos et unam libram cymini ad duos terminos anni scilicet ad Annuntiationem beate Marie iiii s[olidos] et vi d[enarios] et unam libram cimini et ad festum sancti Michaelis iiii s[olidos] et vi d[enarios] pro omni seruicio saluo forinseco seruicio Et pro hac recognicione fine et concordia idem Iohannes remisit et quietam clamauit de se et heredibus []

Source (click image below to view full size)

Markups

Names Markup:





Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Waruiclocation a die sancti Martini in quindecim dies anno regni regis Henrici filii regis Iohannis undecimodate coram Stephano de Segraue Roberto de Lexintone Willelmo filio W[illelmi] et Radulfo Musard iusticiariis itinerantibus et aliis domini regis fidelibus tunc ibi presentibus inter Iohannem de Weston petentem et Ricardum abbatem de Oseneia quem Robertus de Wlward uocauit ad warentum per Willelmum de Kenefare canonicum suum positum loco suo ad lucrandum uel perdendum de duabus uirgatis terre et dimidia cum pert[inentiis] in parua Wlward quas predictus Iohannes clamauit uersus eundem Robertum et quas predictus abbas eidem Roberto warantizauit et unde assisa mortis antecessorum sumonita fuit inter eosdem Iohannem et Robertum in prefata curia scilicet quod predictus abbas recognouit totam predictam terram cum pert[inentiis] esse ius ipsius Iohannis et illam ei reddidit in eadem curia habend et tenend eidem Iohanni et heredibus suis de predicto abbate et successoribus et ecclesia sua de Oseneia in perpetuum reddendo inde annuatim nouem solidos et unam libram cymini ad duos terminos anni scilicet ad Annuntiationem beate Marie iiii s[olidos]numeral et vi d[enarios]numeral et unam libram cimini et ad festum sancti Michaelis iiii s[olidos]numeral et vi d[enarios]numeral pro omni seruicio saluo forinseco seruicio Et pro hac recognicione fine et concordia idem Iohannes remisit et quietam clamauit de se et heredibus []