Charter Document - 02971098
Charter Number: | 02971098 |
---|---|
Cartulary Title: | The Cartulary of Oseney Abbey |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Quitclaim |
Date: | 1266 |
Date type: | Internal, Feast, Regnal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Omnibus [] frater Ricardus miseratione diuina abbas Oseneie et eiusdem loci conuentus salutem in domino Nouerit uniuersitas uestra nos pro nobis et successoribus nostris remisisse et quietum clamasse in perpetuum dilectis in Cristo fratribus et amicis domino Ricardo dei gracia abbati Radyng et eiusdem loci sacro conuentui annuum redditum triginta et octo denariorum quem percipere consueuimus ex assignatione et legato Petri filii Roberti Bodyn de Oxonia de illis tenementis que fuerunt aliquando Galfridi filii Badewini que quidem tenementa sunt in magno uico in uilla de Radyng Et ut [] Facta fuit hec scriptura apud Oseneyam in cathedra sancti Petri apostoli anno regni regis Henrici filii regis Iohannis quadragesimo quarto Ualete