Charter Document - 02971096

Charter Document - 02971096


Charter Number: 02971096
Cartulary Title: The Cartulary of Oseney Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Quitclaim
Date: 1216 - 1224
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Sciant presentes et futuri quod ego Sara relicta Andree Palm[arii] et ego Walterus filius Andree Palm[arii] concessimus dimisimus et liberauimus et quietum clamauimus de nobis et heredibus nostris Roberto Bodin et heredibus suis uel cui assignare uoluerit totum tenementum illud quod fuit Galfridi filii Baldewini patris predicte Sare in uilla de Radinges unde abbas de Radinges solebat nobis reddere annuatim xvii denarios et totum tenementum illud quod fuit predicti Galfridi in eadum uilla unde Radulfus Palm[arius] solebat nobis reddere annuatim xxi denarios saluo tamen ut predictus abbas et predictus Radulfus Palm[arius] tenebunt [de predicto] Roberto sicut de nobis tenuerunt Et pro hac concessione [] predictus Robertus dedit nobis duas marcas argenti in gersuma Et ut [] Hiis testibus Thoma filio Edwini tunc maiore Oxon[ie] Turaldo Cordewan[ario] Thoma filio Wid[onis] Petro filio Turaldi Galfr[edo] de Stowell Willelmo Tannur Willelmo filio eius Rad[ulfo] Palm[er] de Radyng[ia] Alano de Radyng[ia] Johanne Laudias et aliis