Charter Document - 02971073

Charter Document - 02971073


Charter Number: 02971073
Cartulary Title: The Cartulary of Oseney Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1224
Date type: Internal, Feast, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Westmonasterium in Octabis sancti Michaelis anno regni regis Henrici filii regis Iohannis octauo coram Martino de Pateshille Thoma de Muletone Stephano de Segraue Thoma de Hardene Roberto de Lexintone Gaufrido le Sauuage iusticiariis et aliis domini regis fidelibus tunc ibi presentibus inter Matildem que fuit uxor Hugonis de Bixa petentem per Ricardum de Cokel[e] positum loco suo ad lucrandum uel perdendum et Ricardum abbatem de Oseneya tenentem per Henricum Purcelle positum loco suo ad lucrandum uel perdendum de manerio de Appelhanger cum pertinentiis quod ipsa Matildis clamabat esse racionabilem dotem suam de libero tenemento quod fuit predicti Hugonis quondam uiri sui et unde placitum fuit inter eos in prefata curia scilicet quod predictus abbas recognouit totum predictum manerium cum pertinentiis esse dotem ipsius Matildis et ius et hereditatem Emme uxoris Roberti Brande et waranti predicte Matild[is] de dote sua et illud remisit et quietum clamauit de se et successoribus suis ipsis Matildi Roberto et Emme et heredibus ipsius Emme imperpetuum Et preterea idem abbas concessit reddidit et quietam clamauit de se et successoribus suis ipsis Roberto et Emme et heredibus ipsius Emme totam terram cum pertinentiis quam idem abbas tenuit de Adam de Gysorz in Stoke de feodo abbatis de Eynesham Et pro hac recognicione remissione quieta clamacione et concordia idem Robertus et Emma dederunt ipsi abbati centum marcas argenti

Source (click image below to view full size)