Charter Document - 02970970
| Charter Number: | 02970970 |
|---|---|
| Cartulary Title: | The Cartulary of Oseney Abbey |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Final Concord |
| Date: | 1223 |
| Date type: | Internal, Feast, Regnal |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Westmonasterium in Octavis sancti Michaelis anno regni regis Henrici filii regis Iohannis septimo coram Martino de Pateshulle Radulfo de Harange Stephano de Segraue Thoma de Haiden Roberto de Lexintone Gaufrido le Sauuage iusticiariis et aliis domini regis fidelibus tunc ibi presentibus inter Ricardum abbatem Oseneye querentem per Beniamin filium Gaufridi positum loco suo ad lucrandum uel perdendum et Robertum le Gay impedientem de manerio de Hemptone le Gayt cum pertinenciis unde placitum warantie carte sum monitum fuit inter eos in prefata curia scilicet quod predictus Robertus recognouit et concessit totum predictum manerium cum pertinenciis esse ius ipsius abbatis et ecclesie sue de Oseneya ut illud quod idem abbas et predicta ecclesia habent ex dono eiusdem Roberti scilicet in dominiis et reditibus in uilenagiis et homagiis et seruiciis liberorum hominum in pratis et pasturis et in omnibus aliis rebus ad ipsum manerium pertinentibus sine ullo retine mento habenda et tenenda eidem abbati et successoribus suis et predicte ecclesie de predicto Roberto et heredibus suis in liberam et perpetuam elemosinam reddendo inde annuatim unum par calcarium deauratorum uel sex denarios ad festum sancti Michaelis pro omni seruicio ad ipsum Robertum uel heredes pertinente Et ipse abbas et eius successores acquietabunt totum predictum manerium cum pertinenciis uersus capitales dominos feodi illius de omnibus seruiciis ad ipsum manerium pertinentibus Et predictus Robertus [] Et pro hac recognicione concessione fine et concordia idem abbas dedit ipsi Roberto xx solidos sterlingorum
Markups
Names Markup:
Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Westmonasteriumlocation in Octavis sancti Michaelis anno regni regis Henrici filii regis Iohannis septimodate coram Martino de Pateshulle Radulfo de Harange Stephano de Segraue Thoma de Haiden Roberto de Lexintone Gaufrido le Sauuage iusticiariis et aliis domini regis fidelibus tunc ibi presentibus inter Ricardum abbatem Oseneye querentem per Beniamin filium Gaufridi positum loco suo ad lucrandum uel perdendum et Robertum le Gay impedientem de manerio de Hemptone le Gayt cum pertinenciis unde placitum warantie carte sum monitum fuit inter eos in prefata curia scilicet quod predictus Robertus recognouit et concessit totum predictum manerium cum pertinenciis esse ius ipsius abbatis et ecclesie sue de Oseneya ut illud quod idem abbas et predicta ecclesia habent ex dono eiusdem Roberti scilicet in dominiis et reditibus in uilenagiis et homagiis et seruiciis liberorum hominum in pratis et pasturis et in omnibus aliis rebus ad ipsum manerium pertinentibus sine ullo retine mento habenda et tenenda eidem abbati et successoribus suis et predicte ecclesie de predicto Roberto et heredibus suis in liberam et perpetuam elemosinam reddendo inde annuatim unum par calcarium deauratorum uel sex denarios ad festum sancti Michaelis pro omni seruicio ad ipsum Robertum uel heredes pertinente Et ipse abbas et eius successores acquietabunt totum predictum manerium cum pertinenciis uersus capitales dominos feodi illius de omnibus seruiciis ad ipsum manerium pertinentibus Et predictus Robertus [] Et pro hac recognicione concessione fine et concordia idem abbas dedit ipsi Roberto xx solidosnumeral sterlingorum
